SALVIAN - DE GUBERNATIONE DEI (Extracts)

Page 2 of 3

 

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

De Gubernatione Dei (extracts), 3. 9; 4. 12-14; 5. 4.

Latin text from Migne, PL, Vol. 53, Cols. 65 - 67, 84 - 87, 97 - 98.

Sanford translation (Columbia University Press, 1930)

Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. Click here for a version of this page which is linked to the Perseus website morphology and lexicon.)

 

       « Previous part of text  -  Next part of text »

IV. XII. Si ergo, inquiunt, respicit res humanas Deus, si curat, si diligit, si gubernat, cur nos infirmiores omnibus gentibus et miseriores esse permittit? Cur vinci a barbaris patitur? Cur juri hostium subjugari? Brevissime, ut jam ante dixi, ideo nos perferre haec mala patitur, quia meremur ut ista patiamur. Respiciamus enim ad turpitudines, ad flagitia, ad scelera illa Romanae plebis quae supra diximus, et intelligemus si protectionem mereri possumus, cum in tanta impuritate vivamus. Itaque quia hoc argumento plurimi non respici res humanas a Deo dicunt, quod miseri, quod imbecilles simus, quid meremur? Si enim in tantis vitiis, in tanta improbitate viventes, fortissimos, florentissimos beatissimosque esse pateretur, suspicio fortasse aliqua esse poterat quod non respiceret scelera Romanorum Deus, qui tam malos, tam perditos, beatos esse pateretur. Cum vero tam vitiosos, tam improbos, infirmos et miserrimo esse jubeat, evidentissime patet, et aspici nos a Deo et judicari, quia hoc patimur quod meremur. Sed mereri nos absque dubio non putamus; et hinc est quod magis rei et criminosi sumus, quia non agnoscimus quod meremur. Maxima quippe accusatrix hominum noxiorum est usurpatrix innocentiae arrogantia. Inter multos siquidem eorumdem criminum reos nullus est criminosior quam qui se putat non criminosum. Itaque et nos hoc solum malis nostris addere possumus, ut nos innoxios judicemus. Sed esto (inquit aliquis peccator et malignissimus) certe, quod negari non potest, meliores barbaris sumus; et hoc utique ipso manifestum est quod non respicit res humanas Deus, quia cum meliores simus, deterioribus subjugamur. An meliores simus barbaris, jam videbimus. Certe, quod non est dubium, meliores esse debemus. Et hoc ipso utique deteriores sumus, si meliores non sumus, qui meliores esse debemus. Criminosior enim culpa est, ubi honestior status. Si honoratior est persona peccantis, peccati quoque major invidia. Furtum in omni quidem est homine malum facinus; sed damnabilius absque dubio senator furatur aliqua quam infima persona Cunctis fornicatio interdicitur; sed gravius multo est si de clero aliquis quam si de populo fornicetur. Ita et nos qui Christiani et catholici esse dicimur, si simile aliquid barbarorum impuritatibus facimus, gravius erramus. Atrocius enim sub sancti nominis professione peccamus. Ubi sublimior est praerogativa, major est culpa. Ipsa enim errores nostros religio quam profitemur, accusat. Criminosior est ejus impudicitia, qui promiserit castitatem. Foedius inebriatur, sobrietatem fronte praetendens. Nihil est philosopho turpius vitia obscena sectanti, quia praeter eam deformitatem quam vitia in se habent, sapientiae nomine plus notatur. Et nos igitur in omni humano genere philosophiam Christianam professi sumus, ac per hoc deteriores nos cunctis gentibus credi atque haberi necesse est, quia sub tam magnae professionis nomine vivimus, et positi in religione peccamus.

XIII. Sed scio plurimis intolerabile videri, si barbaris deteriores esse dicamur. Et quid facimus quod causae nostrae hoc nihil proficit, si intolerabile id nobis esse videatur? Immo causam nostram hoc magis aggravat, si deteriores simus, et meliores nos esse credamus. Qui enim, inquit Apostolus, se existimat aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit. Opus autem suum probet homo (Gal. VI, 3, 4). Operi ergo nostro debemus credere, non opinioni; rationi, non libidini; veritati, non voluntati. Igitur quia non ferendum quidam existimant, ut deteriores aut non multo etiam meliores barbaris judicemur, videamus aut quomodo meliores simus, aut quibus barbaris. Duo enim genera in omni gente omnium barbarorum sunt, id est, aut haereticorum, aut paganorum. His ergo omnibus, quantum ad legem divinam pertinet, dico nos sine comparatione meliores; quantum autem ad vitam et vitae acta, doleo ac plango esse pejores. Quamvis id ipsum tamen, ut ante jam diximus, non de omni penitus Romani populi universitate dicamus. Excipio enim primum omnes religiosos, deinde nonnullos etiam saeculares religiosis pares, aut si id nimis grande est, aliqua tamen religiosis honestorum actuum probitate consimiles; caeteros vero aut omnes, aut pene omnes, magis reos esse quam barbaros. Hoc est autem deteriorem esse, magis reum esse. Itaque quia nonnulli inrationabile atque absurdum arbitrantur, ut aut deteriores aut non multum etiam meliores barbaris judicemur, videamus, ut dixi, aut quomodo, aut quibus barbaris. Ego enim praeter eos tantummodo Romanorum quos paulo ante nominavi, caeteros aut omnes, aut pene omnes, majoris reatus dico et criminosioris vitae esse quam barbaros. Irasceris forsitan qui haec legis, et condemnas insuper quae legis. Non refugio censuram tuam. Condemna, si mentior; condemna, si non probavero; condemna, si id quod assero, non etiam Scripturas sacras dixisse monstravero. Igitur qui meliores nos multo cunctis quae sunt in mundo gentibus judicamus, nec ipse, qui Romanos dico in plurimis deteriores, abnego in quibusdam esse meliores. Vita enim, ut dixi, et peccatis sumus deteriores; lege autem catholica sine comparatione meliores. Sed illud considerandum est, quia quod lex bona est, nostrum non est; quod autem male vivimus, nostrum est. Et nihil utique nobis prodest quod lex est bona, si vita nostra et conversatio non est bona. Lex enim bona, muneris est Christi; vita autem non bona, criminis nostri. Immo hoc magis culpabiles sumus, si legem bonam colimus, et mali cultores sumus. Quin potius nec cultores, si mali: quia cultor dici non potest malus cultor. Neque enim colit qui rem sanctam sancte non colit, ac per hoc accusatrix nostri est lex ipsa quam colimus.

XIV. Remota ergo legis praerogativa, quae nos aut nihil omnino adjuvat, aut etiam justa animadversione condemnat, vitam barbarorum atque nostrorum, studia, mores, vitia comparemus. Injusti sunt barbari, et nos hoc sumus; avari sunt barbari, et nos hoc sumus; infideles sunt barbari, et nos hoc sumus; cupidi sunt barbari, et hoc nos sumus; impudici sunt barbari, et nos hoc sumus; omnium denique improbitatum atque impuritatum pleni sunt barbari, et nos hoc sumus. Sed responderi fortasse possit: Ergo si pares vitiositate barbaris sumus, cur non sumus etiam viribus pares? Cum enim similis sit improbitas atque idem reatus, aut tam fortes deberemus esse nos quam sunt illi, aut certe tam invalidi quam nos sumus, illi esse deberent. Verum est, ac per hoc superest ut illi nocentiores sint qui infirmiores. Quomodo hoc probamus? Scilicet quia, ut superius locuti sumus, omnia ex judicio Deum facere monstravimus. Si enim, ut scriptum est, in omni loco oculi Domini speculantur bonos et malos  (Prov. XV, 3), et juxta Apostolum, judicium Dei est secundum veritatem in omnes malos (Rom. II, 2), videmus nos qui non desinimus mala agere, ex judicio justi Dei poenas malitiae sustinere. Sed eadem, inquis, mala etiam barbari agunt, et tamen non sunt tam miseri quam nos sumus. Hoc ergo interest, quod etsi eadem agant barbari quae nos agimus, nos tamen majore offensione peccamus. Possunt enim nostra et barbarorum vitia esse paria; sed in his tamen vitiis necesse est peccata nostra esse graviora. Nam cum omnes, ut ante jam diximus, barbari aut pagani sint aut haeretici, ut de paganis, quia prior illorum error est, prius dicam, gens Saxonum fera est, Francorum infidelis, Gepidarum inhumana, Chunorum impudica; omnium denique gentium barbarorum vita, vitiositas. Sed numquid eumdem reatum habent illorum vitia quem nostra, numquid tam criminosa est Chunorum impudicitia quam nostra, numquid tam accusabilis Francorum perfidia quam nostra, aut tam reprehensibilis ebrietas Alani quam ebrietas Christiani, aut tam damnabilis rapacitas Albani quam rapacitas Christiani? Si fallat Chunus vel Gepida, quid mirum est, qui culpam penitus falsitatis ignorat? Si pejeret Francus, quid novi faciet, qui perjurium ipsum sermonis genus putat esse, non criminis? Et quid mirum si hoc barbari ita credunt, qui legem et Deum nesciunt, cum major fere Romani nominis portio ita existimet, quae peccare se novit? Nam ut de alio hominum genere non dicam, consideremus solas negotiatorum et siricorum omnium turbas, quae majorem ferme civitatum universarum partem occupaverunt, si aliud est vita istorum omnium quam meditatio doli et tritura mendacii, aut si non perire admodum verba aestimant quae nihil loquentibus prosunt. Tantus apud hos Dei honor est prohibens etiam jusjurandum, ut singularem existiment fructum omnium perjurium. Quid ergo mirum barbaros fallere, qui falsitatis crimen ignorant? Nihil enim contemptu agunt coelestium praeceptorum, praecepta Domini nescientes, quia non facit aliquid contra legem legis ignarus. Noster ergo hic peculiariter reatus est qui legem divinam legimus, et legalia semper scripta violamus, qui Deum nosse nos dicimus, et jussa illius ac praecepta calcamus; ac per hoc cum eum spernamus quem coli a nobis credimus atque jactamus, id ipsum quod cultus Dei videtur, injuria est.

               « Previous part of text  -  Next part of text »