SALVIAN - DE GUBERNATIONE DEI (Extracts)

Page 1 of 3

 

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

De Gubernatione Dei (extracts), 3. 9; 4. 12-14; 5. 4.

Latin text from Migne, PL, Vol. 53, Cols. 65 - 67, 84 - 87, 97 - 98.

Sanford translation (Columbia University Press, 1930)

Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. Click here for a version of this page which is linked to the Perseus website morphology and lexicon.)

 

        Next part of text »

III. IX. Itaque cum in omnibus his quae diximus obedire nos sibi Dominus noster jusserit, ubi sunt qui aut in universis mandatis Deo, aut certe vel in paucissimis obsequantur? Ubi sunt qui aut inimicos diligant, aut persequentibus benefaciant, aut malos in bono vincant, qui maxillas caedentibus praebeant, qui spoliantibus res suas sine lite concedant? Quis est apud quem delectationi penitus nihil liceat, qui convicio suo neminem laedat, qui silentio os coerceat, ne in amaritudinem maledictionis erumpat? Quis est qui faciat haec minima? ut non dicam illa de quibus diximus paulo ante, majora. Quae cum ita sint, et cum a nobis nil penitus Dominicae jussionis fiat, quid est quod nos queramur de Deo, cum queri magis Deus de nobis omnibus possit? Quae ratio est ut doleamus nos non audiri a Deo, cum ipsi Deum non audiamus et susurremus non respici a Deo terras, cum ipsi non respiciamus ad coelum; ut molestum sit despici a Domino preces nostras, cum praecepta ejus despiciantur a nobis? Fac nos pares Domino nostro esse. Quis justae querimoniae locus est, hoc pati quemque quod fecerit? Salvo eo quod probare facile possum, nequaquam nos pati illa quae facimus, et mitius multo nobiscum Deum agere quam nos cum Deo. Sed interim tamen hac agamus lege qua coepimus. Sic enim ipse etiam Dominus dicit: Clamavi ad vos, et non audistis me; et vos clamabitis ad me, et non exaudiam vos (Jer. XI, 11; Zach. VII, 13). Quid enim dignius, aut quid justius? Non audivimus, non audimur: non respeximus, non respicimur. Quis, rogo, ex carnalibus dominis hac cum suis lege agere contentus est, ut contemnat tantummodo servos suos, quia fuerit ab eis ipse contemptus? Quanquam nos non hac solum injuria contemnamus Deum, qua contemni a servis suis domini carnales solent, quia servorum hic contemptus est maximus, si non faciant quod jubentur. Porro autem nos omni studio, omni nisu, non solum jussa non facimus, sed contra id facimus quod jubemur. Jubet enim Deus ut omnes nobis invicem chari simus: omnes autem nos mutua infestatione laceramus. Jubet Deus ut cuncti egentibus sua tribuant; cuncti admodum aliena pervadunt. Jubet Deus ut omnis qui Christianus est, etiam oculos castos habeat; quotus quisque est qui non se luto fornicationis involvat? Et quid plura? Grave et luctuosum est quod dicturus sum. Ipsa Ecclesia Dei, quae in omnibus esse debet placatrix Dei, quid est aliud quam exacerbatrix Dei? aut praeter paucissimos quosdam qui mala fugiunt, quid est aliud pene omnis coetus Christianorum quam sentina vitiorum? Quotum enim quemque invenies in Ecclesia non aut ebriosum, aut helluonem, aut adulterum, aut fornicatorem, aut raptorem, aut ganeonem, aut latronem, aut homicidam? et quod his omnibus pejus est, prope haec cuncta sine fine. Interrogo enim Christianorum omnium conscientiam: ex his vel flagitiis vel sceleribus quae nunc diximus, quotus quisque hominum non aliquid est horum, aut quotus quisque non totum? Facilius quippe invenias qui totum sit quam qui nihil. Et quod diximus nihil, nimis forsitan gravis videatur esse censurae. Plus multo dicam. Facilius invenias reos malorum omnium quam non omnium; facilius majorum criminum quam minorum: id est, facilius qui et majora crimina cum minoribus, quam qui minora tantum sine majoribus perpetrarint. In hanc enim morum probrositatem prope omnis ecclesiastica plebs redacta est, ut in cuncto populo Christiano genus quodammodo sanctitatis sit, minus esse vitiosum. Itaque ecclesias vel potius templa atque altaria Dei minoris reverentiae quidam habent quam cujuslibet minimi ac municipalis judicis domum. Siquidem intra januas non modo inlustrium potestatum, sed etiam praesidum ac praepositorum, non omnes passim intrare praesumunt, nisi quos aut judex vocaverit aut negotium traxerit aut ipsa honoris proprii dignitas introire permiserit; ita ut si quispiam fuerit insolenter ingressus, aut caedatur, aut propellatur, aut aliqua verecundia atque existimationis suae labe multetur. In templa autem vel potius in altaria atque in sacraria Dei passim omnes sordidi ac flagitiosi sine ulla penitus reverentia sacri honoris inrumpunt: non quia non omnes ad exorandum Deum currere debeant, sed quia qui ingreditur ad placandum, non debet egredi ad exacerbandum. Neque enim ejusdem officii est indulgentiam poscere et iracundiam provocare. Novum siquidem monstri genus est: eadem pene omnes jugiter faciunt quae fecisse se plangunt, et qui intrant ecclesiasticam domum ut mala antiqua defleant, exeunt; et quid dico, exeunt, in ipsis pene hoc orationibus suis ac supplicationibus moiuntur. Aliud quippe ora hominum, aliud corda agunt, et dum verbis praeterita mala plangunt, sensu futura meditantur; ac sic oratio eorum auctrix est magis criminum quam exoratrix: ut vere illa in eis Scripturae maledictio compleatur (Psal. CVIII, 7) ut de oratione ipsa exeant condemnati, et oratio eorum fiat in peccatum. Denique si vult quispiam scire quid in templo hujusmodi homines cogitaverint, videat quid sequatur. Siquidem consummatis solemnibus sacris, statim ad consuetudinaria omnes studia discurrunt, alii scilicet ut furentur, alii ut inebrientur: ut evidenter appareat hoc eos esse meditatos, dum intra templum sunt, quod postquam egressi fuerint exsequuntur.

                    Next part of text »