|
|
|
ETHERIA - EASTER IN JERUSALEM (ch. 33) |
|
|
Subscription
Version of Text |
|
$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students). |
|
Printable Version of Text |
|
SILVIAE VEL POTIUS AETHERIAE PEREGRINATIO AD LOCA SANCTA (chapters XXIX - XL) Latin from Heraeus 1908 edition An English translation of this text, placed alongside the Latin text (with dictionary lookup links), can be found on the subscription version of the site.Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site; 2) more recent scholarly work on the original language texts.
Saturday Palm Sunday (1) Palm Sunday (2) Monday Tuesday Wednesday Maundy Thursday Maundy Thursday/Good Friday Good Friday cont. Saturday Easter Day and following
|
|
XXXIII. 1. Item tertia feria similiter omnia fiunt sicut secunda feria. Illud solum additur tertia feria, quod nocte sera, posteaquam missa facta fuerit ad Martyrium et itum fuerit ad Anastase et denuo in Anastase missa facta fuerit, omnes illa hora noctu uadent in ecclesia, quae est in monte Eleona. |
|---|
|
2. In qua ecclesia cum uentum fuerit, intrat episcopus intra spelunca, in qua spelunca solebat Dominus docere discipulos, et accipit codicem euangelii, et stans ipse episcopus leget uerba Domini, quae scripta sunt in euangelio in cata Mattheo, id est ubi dicit: “Videte, ne quis uos seducat”. Et omnem ipsam allocutionem perleget episcopus. At ubi autem illa perlegerit, fit oratio, benedicuntur cathecumini, item et fideles, fit missa et reuertuntur a monte unusquisque ad domum suam satis sera iam nocte. |