|
|
|
ETHERIA - EASTER IN JERUSALEM (ch. 30) |
|
|
Subscription
Version of Text |
|
$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students). |
|
Printable Version of Text |
|
SILVIAE VEL POTIUS AETHERIAE PEREGRINATIO AD LOCA SANCTA (chapters XXIX - XL) Latin from Heraeus 1908 edition An English translation of this text, placed alongside the Latin text (with dictionary lookup links), can be found on the subscription version of the site.Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site; 2) more recent scholarly work on the original language texts.
Saturday Palm Sunday (1) Palm Sunday (2) Monday Tuesday Wednesday Maundy Thursday Maundy Thursday/Good Friday Good Friday cont. Saturday Easter Day and following
|
|
XXX. 1. Alia ergo die, id est dominica, qua[e] intratur in septimana paschale, quam hic appellant septimana maior, celebratis de pullorum cantu his, quae consuetudinis sunt in Anastase uel ad Crucem usque ad mane agi[tur]: die ergo dominica mane proceditur iuxta consuetudinem in ecclesia maiore, quae appellatur Martyrium. Propterea autem Martyrium appellatur, quia in Golgotha est, id est post Crucem, ubi Dominus passus est, et ideo Martyrio. |
|---|
|
2. Cum ergo celebrata fuerint omnia iuxta consuetudinem in ecclesia maiore, et antequam fiat missa, mittet uocem archidiaconus et dicit primum “Ista septimana omne, id est de die crastino, hora nona omnes ad Martyrium conueniamus, id est in ecclesia maiore”. Item mittet uocem alteram et dicet: “Hodie omnes hora septima in Eleona parati simus”. |
|
3. Facta ergo missa in ecclesia maiore, id est ad Martyrium, deducitur episcopus cum ymnis ad Anastase, et ibi completis, quae consuetudo est diebus dominicis fieri in Anastase post missa Martyrii, et iam unusquisque hiens ad domum suam festinat manducare, ut hora inquoante septima omnes in ecclesia parati sint, quae est in Eleona, id est in monte Oliueti, ubi est spelunca illa, in qua docebat Dominus. |