SALVIAN - DE GUBERNATIONE DEI (Extracts)

Page 3 of 3

 

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

De Gubernatione Dei (extracts), 3. 9; 4. 12-14; 5. 4.

Latin text from Migne, PL, Vol. 53, Cols. 65 - 67, 84 - 87, 97 - 98.

Sanford translation (Columbia University Press, 1930)

Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. If there are problems with the Perseus website click here for a version of the page with a locally based morphology* and lexicon.)

 

       « Previous part of text

V. IV. Porro autem quantum ad conversatioem Gothorum aut Vandalorum pertinet, quid est in quo eis aut praeponere nos aut etiam comparare possimus? Ac primum ut de affectu et charitate dicam quam praecipuam Dominus docet esse virtutem, et quam non solum per omnes Scripturas sacras, sed etiam per se ipse commendat dicens: In hoc scietur quod discipuli mei estis, si vos invicem diligatis (Joan. XIII, 35) omnes se fere barbari, qui modo sunt unius gentis et regis, mutuo amant, omnes pene Romani se mutuo persequuntur. Quis enim civis non invidet civi? Quis enim plenam vicino exhibet charitatem? Omnes quippe a se, etsi loco non absunt, affectu absunt; etsi habitatione junguntur, mente disjuncti sunt. Atque utinam hoc, licet sit pessimum malum, utinam cives tantum atque vicini! Illud est gravius, quod nec propinqui quidem propinquitatis jura conservant. Quis enim se proximis suis proximum reddit? Quis solvit charitati, quod se agnoscit debere vel nomini? Quis hoc est animo quod vocatur? Quis tam propinquus corde quam sanguine, in quo non luridus malevolentiae zelus ardet, cujus non sensum livor invasit, cui non prosperitas aliena supplicium est? Quis non bonum alterius, malum suum credit? Cui ita sufficit felicitas sua, ut etiam alium velit esse felicem? Novum et inaestimabile nunc in plurimis malum est. Parum alicui est si ipse sit felix, nisi alter fuerit infelix. Jam vero illud quale, quam saevum, quam ex hac ipsa impietate descendens, quam alienum a barbaris, quam familiare Romanis, quod se invicem exactione proscribunt: immo non invicem: nam hoc tolerabilius ferme esset si pateretur quisque quod fecerat; illud gravius est, quod plurimi proscribuntur a paucis, quibus exactio publica peculiaris est praeda, qui fiscalis debiti titulos faciunt quaestus esse privatos; et hoc non summi tantum, sed pene infimi; non judices solum, sed etiam judicibus obsequentes. Quae enim sunt non modo urbes, sed etiam municipia atque vici; ubi non quot curiales fuerint, tot tyranni sint? Quanquam forte hoc nomine sibi gratulentur, quia potens et honoratus esse videatur. Nam et latrones ferme omnes gaudent et gloriantur, si atrociores admodum quam sunt esse dicantur. Quis ergo, ut dixi, locus est ubi non a principalibus civitatum viduarum et pupillorum viscera devorentur, et cum his ferme sanctorum omnium? Nam et hos quasi viduas ac pupillos habent, quia tueri se aut pro studio professionis suae nolunt, aut pro innocentia atque humilitate non possunt. Nemo itaque horum tutus est, neque ulli admodum praeter summos a vastatione latrocinii populantis immunes, nisi qui fuerint ipsis latronibus pares in hac conditione; immo in hoc scelus res devoluta est, ut nisi quis malus fuerit, salvus esse non possit.

               « Previous part of text