|
|
|
HILARY OF POITIERS - THE TWO NATURES OF CHRIST |
|
|
Subscription
Version of Text |
|
$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students). |
|
Printable Version of Text |
|
De Trinitate Libri Duodecim, 9. 14 and 10. 19 Latin text from Migne PL, Vol. 10, Cols 292 and 357 An English translation of this text, placed alongside the Latin text (with dictionary lookup links), can be found on the subscription version of the site. Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site; 2) more recent scholarly work on the original language texts.
|
|
9. 14. Alia
Dei,
alia
servi
forma:
idem
Christus.
Dei
forma
latuit,
non
periit.---
Haec
demonstranda
a
me
paucis
fuerunt,
ut
utriusque
naturae
personam
tractari
in
Domino
Jesu
Christo
meminissemus:
quia
qui
in
forma
Dei
manebat,
formam
servi
accepit,
per
quam
obediens
usque
ad
mortem
fuit.
Obedientia
enim
mortis
non
est
in
Dei
forma,
sicuti
nec
Dei
forma
inest
in
forma
servi.
Per
sacramentum
autem
evangelicae
dispensationis
non
alius
est
in
forma
servi,
quam
qui
in
forma
Dei
est:
cum
tamen
servi
formam
accipere,
et
in
forma
Dei
manere
non
idem
sit;
cumque
accipere
formam
servi,
nisi
per
evacuationem
suam,
non
potuerit
qui
manebat
in
Dei
forma,
non
conveniente
sibi
formae
utriusque
concursu.
Sed
non
alius
atque
diversus
est,
qui
se
exinanivit,
et
qui
formam
servi
accepit.
Accepisse
enim
non
potest
ejus
esse
qui
non
sit;
quia
ejus
sit,
qui
subsistat,
accipere.
Ergo
evacuatio
formae
non
est
abolitio
naturae:
quia
qui
se
evacuat,
non
caret
sese;
et
qui
accipit,
manet.
Et
cum
(idem)
ipse
sit
evacuans
et
accipiens,
habet
quidem
in
eo
sacramentum,
quod
se
evacuat
et
accipit;
non
tamen
habet
interitum,
ne
non
exstet
evacuans,
et
ne
non
sit
accipiens.
Itaque
evacuatio
eo
proficit,
ut
proficiat
forma
servi,
non
ut
Christus,
qui
in
forma
Dei
erat,
Christus
esse
non
maneat;
cum
formam
servi
non
nisi
Christus
acceperit.
Qui
cum
se
evacuaverit,
ut
manens
Spiritus
Christus
idem
Christus
homo
esset;
in
corpore
demutatio
habitus
et
assumptio
naturae,
naturam
manentis
divinitatis
non
peremit:
quia
unus
atque
idem
Christus
sit,
et
demutans
habitum,
et
assumens. |
|---|
|
10. 19. Christus perfectus Deus, perfectus homo.---Hujus igitur corporis homo Jesus Christus et Dei filius, et hominis est filius, et ex forma Dei se exinaniens formam servi accepit. Non alius filius hominis, quam qui filius Dei est: neque alius in forma Dei, quam qui in forma servi perfectus homo natus est: ut sicut per naturam constitutam nobis a Deo originis nostrae principe, corporis atque animae homo nascitur, ita Jesus Christus per virtutem suam carnis atque animae homo ac Deus esset, habens in se et totum verumque quod homo est, et totum verumque quod Deus est. |