ETHERIA - EASTER IN JERUSALEM (ch. 30)

 

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

SILVIAE VEL POTIUS AETHERIAE PEREGRINATIO AD LOCA SANCTA (chapters XXIX - XL)

Latin from Heraeus 1908 edition

An English translation of this text, placed alongside the Latin text, can be found on the subscription version of the site.

Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. Click here for a version of this page which is linked to the Perseus website morphology and lexicon.)

 

Saturday    Palm Sunday (1)    Palm Sunday (2)    Monday    Tuesday    Wednesday    Maundy Thursday    Maundy Thursday/Good Friday    Good Friday cont.    Saturday    Easter Day and following   

 

       « Previous part of text  -  Next part of text »

 

XXX. 1. Alia ergo die, id est dominica, qua[e] intratur in septimana paschale, quam hic appellant septimana maior, celebratis de pullorum cantu his, quae consuetudinis sunt in Anastase uel ad Crucem usque ad mane agi[tur]: die ergo dominica mane proceditur iuxta consuetudinem in ecclesia maiore, quae appellatur Martyrium. Propterea autem Martyrium appellatur, quia in Golgotha est, id est post Crucem, ubi Dominus passus est, et ideo Martyrio.

2. Cum ergo celebrata fuerint omnia iuxta consuetudinem in ecclesia maiore, et antequam fiat missa, mittet uocem archidiaconus et dicit primumIsta septimana omne, id est de die crastino, hora nona omnes ad Martyrium conueniamus, id est in ecclesia maiore”. Item mittet uocem alteram et dicet: “Hodie omnes hora septima in Eleona parati simus”.

3. Facta ergo missa in ecclesia maiore, id est ad Martyrium, deducitur episcopus cum ymnis ad Anastase, et ibi completis, quae consuetudo est diebus dominicis fieri in Anastase post missa Martyrii, et iam unusquisque hiens ad domum suam festinat manducare, ut hora inquoante septima omnes in ecclesia parati sint, quae est in Eleona, id est in monte Oliueti, ubi est spelunca illa, in qua docebat Dominus.