AUGUSTINE ON WAR - Page 4 of 4

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

Contra Faustum Manichaeum, 22. 69 - 76
Latin text from Migne, PL, vol. 42, Cols. 444 - 449

An English translation of this text, placed alongside the Latin text, can be found on the subscription version of the site.
A large number of complete Latin texts (all those in Migne) and translations of Augustine (where available online) can also be accessed through the website and seen alongside each other.

Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. Click here for a version of this page which is linked to the Perseus website morphology and lexicon.)

 

       « Previous part of text

LXXV. Interest enim quibus causis quibusque auctoribus homines gerenda bella suscipiant: ordo tamen ille naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes Principem sit; exsequendi autem jussa bellica ministerium milites debeant paci salutique communi. Bellum autem quod gerendum Deo auctore suscipitur, recte suscipi, dubitare fas non est, vel ad terrendam, vel ad obterendam, vel ad subjugandam mortalium superbiam: quando ne illud quidem quod humana cupiditate geritur, non solum incorruptibili Deo, sed nec sanctis ejus obesse aliquid potest; quibus potius ad exercendam patientiam, et ad humiliandam animam, ferendamque paternam disciplinam etiam prodesse invenitur. Neque enim habet in eos quisquam ullam potestatem, nisi cui data fuerit desuper. Non est enim potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1), sive jubente, sive sinente. Cum ergo vir justus, si forte sub rege homine etiam sacrilego militet, recte poscit illo jubente bellare civicae pacis ordinem servans; cui quod jubetur, vel non esse contra Dei praeceptum certum est, vel utrum sit, certum non est, ita ut fortasse reum regem faciat iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo serviendi: quanto magis in administratione bellorum innocentissime diversatur, qui Deo jubente belligerat, quem male aliquid jubere non posse, nemo qui ei servit ignorat.

LXXVI. Si autem propterea putant non potuisse Deum bellum gerendum jubere, quia Dominus postea Jesus Christus, Ego, inquit, dico vobis, non resistere adversus malum; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram, praebe illi et sinistram (Matth. V, 39); intelligant hanc praeparationem non esse in corpore, sed in corde: ibi est enim sanctum cubile virtutis, quae in illis quoque antiquis justis nostris patribus habitavit: sed eam rerum dispensationem ac distributionem temporum ordo poscebat, ut prius appareret etiam ipsa bona terrena, in quibus et humana regna et ex hostibus victoriae deputantur, propter quae maxime civitas impiorum diffusa per mundum supplicare idolis et daemonibus solet, non nisi ad unius Dei veri potestatem atque arbitrium pertinere. Unde et Vetus Testamentum secretum regni coelorum tempore opportuno aperiendum promissionibus terrenis operuit, et quodam modo umbrosius opacavit. Ubi autem venit plenitudo temporis, ut Novum Testamentum revelaretur, quod figuris Veteris velabatur, evidenti testificatione jam demonstrandum erat, esse aliam vitam pro qua debet haec vita contemni, et aliud regnum pro quo oportet omnium terrenorum regnorum adversitatum patientissime sustineri. Proinde per quorum confessiones, passiones, et mortes hoc Deo placuit attestari, martyres appellantur, qui latine testes interpretantur: quorum numerus tantus effloruit, ut si eos Christus, qui coelo Saulum vocavit, et ex lupo factum ovem, in medium luporum misit (Act. IX), congregatos vellet armare atque adjuvare pugnantes, sicut Hebraeos patres adjuvit, quae gentes resisterent? quae regna non cederent? Sed ut praeclarissimum testimonium veritati perhiberetur, qua jam docendum erat, non propter temporalem in hac vita, sed propter aeternam post hanc vitam felicitatem Deo esse serviendum, ea quae vulgo infelicitas dicitur, pro illa felicitate subeunda fuerat et ferenda. Itaque in plenitudine temporum Filius Dei factus ex muliere, factus sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5), factus ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3), mittit discipulos velut oves in medium luporum, et monet ne timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; promittit etiam ipsius corporis renovandam integritatem usque ad capilli reparationem (Matth. X, 16, 28, 30): Petri gladium revocat in vaginam; aurem inimici praecisam reparat ad pristinam formam: dicit se legionibus Angelorum imperare potuisse ad delendos inimicos, nisi calix bibendus esset, quem paterna voluntas dedisset (Id. XXVI, 52, 53; Luc. XXII, 51, 42, et Joan. XVIII, 11); bibit praecedens, propinat sequentibus: virtutem patientiae suo revelat praecepto, suo confirmat exemplo. Propter quod Deus illum suscitavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 9-11). Regnaverunt hic ergo Patriarchae et Prophetae, ut et ista regna Deum dare et auferre ostenderetur: non hic regnaverunt Apostoli et martyres, ut regnum coelorum desiderandum potius panderetur. Illi reges bella gesserunt, ut tales quoque victorias appareret Dei voluntate praestari: isti non resistendo interfecti sunt, ut potiorem esse docerent victoriam pro fide veritatis occidi. Quanquam et illic Prophetae noverant mori pro veritate, sicut ipse Dominus dicit, A sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae (Matth. XXIII, 35): et hic posteaquam coepit impleri, quod sub figura Salomonis (qui latine interpretatur Pacificus) de Domino Christo (ipse est enim pax nostra (Ephes. II, 14)) in Psalmo prophetatum est, Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11); christiani quoque imperatores plenam gerentes fiduciam pietatis in Christo, de inimicis sacrilegis, qui spem suam in sacramentis idolorum daemonumque posuerant, gloriosissimam victoriam perceperunt; cum apertissimis notissimisque documentis, de quibus nonnulli jam scriptum memoriae commendarunt, illos fallerent vaticinia daemoniorum, hos firmarent praedicta sanctorum.

            « Previous part of text