AUGUSTINE ON WAR - Page 3 of 4

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

Contra Faustum Manichaeum, 22. 69 - 76
Latin text from Migne, PL, vol. 42, Cols. 444 - 449

An English translation of this text, placed alongside the Latin text, can be found on the subscription version of the site.
A large number of complete Latin texts (all those in Migne) and translations of Augustine (where available online) can also be accessed through the website and seen alongside each other.

Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. Click here for a version of this page which is linked to the Perseus website morphology and lexicon.)

 

       « Previous part of text  -  Next part of text »

LXXIII. Quaedam enim facta, lex illa aeterna quae ordinem naturalem conservari jubet, perturbari vetat, ita medio quodam loco posuit hominibus, ut in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exsequendis autem obedientia jure laudetur. Tantum interest in ordine naturali, quid a quo agatur, et sub quo quisque agat. Abraham si filium sponte immolaret, quid, nisi horribilis et insanus? Deo autem jubente, quid, nisi fidelis et devotus apparuit (Gen. XXII, 10)? Quod usque adeo ipsa veritas clamat, ut ejus voce deterritus Faustus, cum in ipsum Abraham quid diceret, unguibus et dentibus quaerens, usque ad calumniosum mendacium perveniret, hoc tamen reprehendere non auderet: nisi forte non ei veniret in mentem factum ita nobile, ut non lectum, nec quaesitum animo occurreret, ut denique tot linguis cantatum, tot locis pictum, et aures et oculos dissimulantis feriret. Quapropter, si in occidendo filio spontaneus motus exsecrabilis, Deo autem jubente obsecundans famulatus, non solum inculpabilis, verum etiam laudabilis invenitur; quid Moysen, Fauste, reprehendis, quod exspoliarit Aegyptios? Si te irritat velut humana facientis improbitas, divina terreat jubentis auctoritas. An talia fieri volentem etiam ipsum Deum vituperare paratus es? Redi ergo retro, satanas; neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 23). Atque utinam hoc sicut Petrus audire dignus fuisses, atque id quod in Deo sensu infirmo reprehendis, postea praedicasses; quemadmodum ille glorioso praeconio postea gentibus annuntiabat, quod ei primo, cum Dominus vellet fieri, displicebat.

LXXIV. Quamobrem, si jam tandem intelligit humana duritia atque in rebus rectis voluntas prava atque perversa, plurimum interesse, utrum aliquid humana cupiditate vel temeritate admittatur, an Dei pareatur imperio, qui novit quid, quando, quibus permittat aut jubeat, quid cuique facere patique conveniat; nec bella per Moysen gesta miretur aut horreat, quia et in illis divina secutus imperia, non saeviens, sed obediens fuit: nec Deus, cum jubebat ista, saeviebat: sed digna dignis retribuebat, dignosque terrebat. Quid enim culpatur in bello? An quia moriuntur quandoque morituri, ut domentur in pace victuri? Hoc reprehendere timidorum est, non religiosorum. Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, impacatus atque implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua similia, haec sunt quae in bellis jure culpantur; quae plerumque ut etiam jure puniantur, adversus violentiam resistentium, sive Deo, sive aliquo legitimo imperio jubente, gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum in eo rerum humanarum ordine inveniuntur, ubi eos vel jubere tale aliquid, vel in talibus obedire juste ordo ipse constringit. Alioquin Joannes, cum ad eum baptizandi milites venirent, dicentes, Et nos quid faciemus? responderet eis, Arma abjicite, militiam istam deserite; neminem percutite, vulnerate, prosternite. Sed quia sciebat eos, cum haec militando facerent, non esse homicidas, sed ministros legis; et non ultores injuriarum suarum, sed salutis publicae defensores: respondit eis, Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum (Luc. III, 14). Sed quia Manichaei Joannem aperte blasphemare consueverunt, ipsum Dominum Jesum Christum audiant hoc stipendium jubentem reddi Caesari, quod Joannes dicit debere sufficere militi. Reddite, inquit, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 21). Et ad hoc enim tributa praestantur, ut propter bella necessario militi stipendium praebeatur. Merito et illius Centurionis dicentis, Et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit; fidem laudavit (Id. VIII, 9, 10), non illius militiae desertionem imperavit. Sed de justis quidem injustisque bellis nunc disputare longum est, et non necessarium.

            « Previous part of text  -  Next part of text »