AMBROSE - LETTERS 17 and 18 - THE ALTAR OF VICTORY (384)

Page 3 of 3

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

Letters, 17 and 18
Latin text from Migne, PL, Vol. 16, Col. 961
An English translation of this text, placed alongside the Latin text, can be found on the subscription version of the site.

Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. Click here for a version of this page which is linked to the Perseus website morphology and lexicon.)

 

       « Previous part of text

21. Quis ergo tam novus humanis usibus vices stupeat annorum? Et tamen etiam superiore anno plerasque novimus provincias redundasse fructibus. De Galliis quid loquar solito ditioribus? Frumentum Pannoniae, quod non severant, vendiderunt: et secunda Rhetia fertilitatis suae novit invidiam; nam quae solebat tutior esse jejunio, fecunditate hostem in se excitavit: Liguriam Venetiasque autumni frumenta paverunt. Ergo nec ille sacrilegio annus exaruit, et iste fidei fructibus annus effloruit. Negent etiam quod largo fetu vineae redundaverint. Itaque et messem feneratam recepimus, et liberalioris vindemiae beneficia possidemus.

22. Postremus superest et maximus locus, utrum ea quae vobis profuerint, imperatores, restituere subsidia debeatis; ait enim: Vos defendant, a nobis colantur. Hoc est, fidelissimi Principes, quod ferre non possumus; quia exprobrant nobis vestro se nomine diis suis supplicare, et vobis non mandantibus, sacrilegium immane committunt, dissimulationem pro consensu interpretantes. Sibi habeant praesidia sua: suos si possunt, illa defendant. Nam si iis a quibus coluntur, auxilio esse non possunt; quomodo possunt vos defendere, a quibus non coluntur?

23. Sed majorum, inquit, servandus est ritus. Quid quod omnia postea in melius profecerunt? Mundus ipse, qui vel primum coactis elementorum per inane seminibus, tenero orbe, concreverat, vel confuso adhuc indigesti operis caligabat horrore; nonne postea distincto coeli, maris, terrarumque discrimine, rerum formas quibus speciosus videtur, accepit? Exutae humentibus tenebris novum terrae stupuere solem. Dies in exordio non refulget, sed in processu temporis incremento luminis micat, et caloris exaestuat.

24. Luna ipsa, qua propheticis oraculis species Ecclesiae figuratur, cum primum resurgens in menstruas reparatur aetates, tenebris nobis absconditur: paulatimque cornua sua complens, vel e regione solis absolvens, clari splendore fulgoris irrutilat.

25. Exerceri in fructus terrae ante nesciebant: post ubi imperare arvis sollicitus coepit agricola, et informe solum vestire vinetis, silvestres animos domesticis mollitae cultibus exuerunt.

26. Anni ipsius aetas prima, quae nos usu parili coloravit nutu gignentium: sed in processu lapsuris floribus vernat, postremis adolescit fructibus.

27. Nos quoque aevi rudes, sensus habemus infantiam: sed mutati in annos ingenii rudimenta deponimus.

Dicant igitur in suis omnia manere debuisse principiis; mundum tenebris obductum, quia splendore solis illuxerit, displicere. Et quanto gratius est animi tenebras depulisse, quam corporis, fideique jubar emicuisse, quam solis? Ergo et mundi sicut omnium rerum primaeva nutarunt, ut venerabilis canae fidei sequeretur senectus. Quos hoc movet, reprehendant messem; quia sera fecunditas est: reprehendant vindemiam; quia in occasu anni est: reprehendant olivam; quia postremus est fructus.

28. Ergo et messis nostra fides animorum est; Ecclesiae gratia meritorum vindemia est, quae ab ortu mundi virebat in sanctis, sed postrema aetate se diffudit in populos, ut adverterent omnes non rudibus animis irrepsisse fidem Christi (nulla enim sine adversario corona victoriae) sed explosa opinione, quae ante convaluit, quod erat verum, fit jure praelatum.

30. Si ritus veteres delectabant, cur in alienos ritus eadem Roma successit? Omitto absconditam pretio humum, et pastorales casas auro degeneri renitentes. Quid, ut de ipso respondeam quod queruntur, captarum simulacra urbium, victosque deos, et peregrinos ritus sacrorum alienae superstitionis aemuli receperunt? Unde igitur exemplum, quod currus suos simulato Almonis in flumine lavat Cybele? Unde Phrygii vates, et semper invisa Romanis non aequae Carthaginis numina? Quam Coelestem Afri, Mithram Persae, plerique Venerem colunt, pro diversitate nominis, non pro numinis varietate. Sic deam esse et victoriam crediderunt, quae utique munus est, non potestas: donatur, non dominatur, legionum gratia, non religionum potentia. Magna igitur dea, quam militum multitudo sibi vindicat, vel praeliorum donat eventus?

31. Hujus aram strui in urbis Romae curia petunt, hoc est, quo plures conveniunt christiani. Omnibus in templis arae, ara etiam in templo victoriarum. Quoniam numero delectantur, sacrificia sua ubique concelebrant. Quid est nisi insultare fidei, unius arae sacrificium vindicare? Ferendumne istud, ut gentilis sacrificet, et christianus intersit? Hauriant, inquit, hauriant vel inviti fumum oculis, symphoniam auribus, cinerem faucibus, thus naribus, et aversantium licet ora excitata focis nostris favilla respergat. Non illi satis sunt lavacra, non porticus, non plateae occupatae simulacris? Etiamne in communi illo concilio non erit communis conditio? Obstringetur pia senatus portio obtestantium vocibus, adjurantium sacramentis. Si refutet, videbitur mendacium prodere: si acquiescat, sacrilegium confiteri.

32. Ubi, inquit, in leges vestras et verba jurabimus? Ergo mens vestra, quae legibus tenetur inclusa, ceremoniis gentium suffragium colligit, fidem stringit? Jam non solum praesentium, sed absentium etiam, et quod est amplius, imperatores, fides vestra pulsatur; vos enim cogitis, si jubetis. Constantius augustae memoriae nondum sacris initiatus mysteriis, contaminari se putavit, si aram illam videret. Jussit auferri, non jussit reponi. Illud auctoritatem facti habet, hoc praecepti non habet.

33. Nemo sibi de absentia blandiatur. Praesentior est, qui se animis inserit, quam qui oculis protestatur. Plus enim est mente connecti, quam corpore copulari. Vos senatus cogendi concilii praesules habet, vobis coit: vobis conscientiam suam, non diis gentium praestat: vos liberis suis, non tamen fidei suae praefert. Haec est charitas expetenda, haec est charitas major imperio, si fides tuta sit, quae servat imperium.

34. Sed fortasse aliquem moveat ita fidelissimum principem destitutum: proinde quasi meritorum pretium caducis aestimetur praesentium. Quis enim sapiens non in orbe quodam atque circuitu locata humanarum rerum novit negotia; quia non eosdem semper successus habent: sed variant status, et mutant vices?

35. Quem beatiorem Cneio Pompeio Romana templa miserunt? At is cum tribus triumphis terrarum cinxisset orbem, pulsus acie, bello profugus, et sui terminis exsul imperii, Canopei manu spadonis occubuit.

36. Quem nobiliorem Cyro Persarum totius Orientis terrae regem dederunt? Is quoque cum principes potentissimos adversantes vicisset, victos reservasset, muliebribus armis fusus interiit. Et ille rex qui superatos etiam consessus honore donaverat, exsecto capite et intra utrem plenum cruoris, satiari jussus, incluso, femineis imperiis ludibrio fuit. Adeo in istius vitae curriculo non paria paribus, sed longe diversa referuntur!

37. Quem etiam magis sacrificiis deditum, quam Carthaginensium ducem Hamilcarem reperimus? Qui cum toto praelii tempore inter acies positus dimicantes, sacrificium faceret; ubi partem suorum victam esse cognovit, in ipsos quos adolebat, se praecipitavit ignes: ut eos vel corpore suo restingueret, quos sibi nihil profuisse cognoverat.

38. Nam de Juliano quid loquar? qui cum responsis haruspicum male credulus esset, ademit sibi subsidia revertendi. Ergo in communi casu non est communis offensa; neminem etenim promissa nostra luserunt.

39. Respondi lacessentibus tamquam non lacessitus; refellendae etenim Relationis, non exponendae superstitionis mihi studium fuit. Te tamen, imperator, ipsa eorum relatio faciat cautiorem. Nam cum de superioribus principibus texuisset, quia prior eorum numerus ceremonias patrum coluit, recentior non removit; addidisset etiam: si exemplum religio veterum non facit, faciat dissimulatio proximorum; evidenter docuit quid et fidei tuae debeas, ut gentilitii ritus non sequaris exemplum: et pietati, ut fratris statuta non violes. Si enim pro suis dumtaxat partibus eorum dissimulationem principum praedicarunt, qui cum essent christiani, decreta tamen gentilium minime removerunt: quanto magis amori debes deferre fraterno, ut qui dissimulare deberes, etiamsi quid forsitan non probares, ne fraternis derogares statutis, et nunc teneas quod et fidei tuae, et germanitatis necessitudini judicas convenire.

             « Previous part of text