|
|
|
THEODORET - LETTER TO DOMNUS ON THE DEATH OF CYRIL OF ALEXANDRIA |
|
|
Subscription
Version of Text |
|
$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students). |
|
Printable Version of Text |
|
Letters, 180 Latin text from Migne PG, Vol. 83, Col. 1489 An English
translation of this text, placed alongside the Latin text (with dictionary lookup links), can be found on the subscription version of the site. Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site; 2) more recent scholarly work on the original language texts.
|
|
Epistola Theodoreti (ut quidam putant) ad Domnum episcopum Antiochiae scripta, cum mortuus esset Cyrillus episcopus Alexandriae. |
|---|
|
Sero tandem et vix malus homo defunctus est: boni enim et benigni ante tempus inde demigrant; mali vero in multo tempore vitam producunt. |
|
Arbitror omnium dispensatorem bonorum providentem, celerius quam tempus est, humanis tribulationibus illos abducere, et tamquam victores liberare luctationibus, et in meliorem vitam transducere: quae vita, morte, et tristitia, et sollicitudine libera, praemium propositum est his qui pro virtute luctantur; malitiae vero amatores et operatores diutius concessit praesenti vita frui, ut aut satietatem caperent malignitatis, et virtutem postea discerent; aut poenas darent et in hoc saeculo pro molestia suorum morum longo tempore amaris et malis vitae praesentis fluctibus aestuantes. |
|
Illum vero miserum, nec ad similititudinem aliorum dimisit nostrarum animarum gubernator, diutius eorum potiri quae videntur esse delectabilia, sed crescentem quotidie viri malignitatem sciens, et corpori Ecclesiae nocentem, quasi quamdam pestem amputavit, et «abstulit opprobrium a filiis Israel.» |
|
Laetificfavit quidem superstites illius discessio; contristavit vero forsitan mortuos; et timor est, ne praegravati ejus conversatione, iterum ad nos remittent, vel illos diffugiat, qui eum abducunt, sicut ille tyrannus Cynisci Luciani. |
|
Procurandum igitur est, et oportet tuam sanctitatem maxime hanc suscipere festinantiam, et jubere collegio mortuos asportantium, lapidem aliquem maximum et gravissimum sepulcro imponere, ne iterum huc perveniat, et instabilem voluntatem iterum demonstret. |
|
Infernis nova dogmata afferat, ibi diu noctuque, sicut vult, sermocinetur. Non enim timemus, ne et illos divideret, adversus pietatem publice alloquens, et morte circumdans naturam immortalem. Lapidabunt enim eum, non solum qui divina scientia eruditi sunt, sed etiam et Nemrod, et Pharao, et Sennacherib, et si quis eorum similis est Dei impugnator. |
|
Sed enim sine causa multa loquar; silet enim miser invitus. «Egreditur enim, dicit Scriptura, spiritus ejus, et revertetur in pulverem suum, in illo die peribunt omnes cogitationes.» Iste vero et aliud habet silentium. Nudata enim illius facta alligant linguam, obstruunt os, frenant sensum, silere faciunt, in terram inclinare cogunt. |
|
Ideo plango miserum et ploro: nec enim puram mihi delectationem fecit mortis ejus nuntiatio, sed dolore permixtam. Laetor enim et jucundor, ejusmodi pestilentia commune Ecclesiae videns liberatum; contristor vero ploro cogitans quod nec requiem malorum miserabilis susceperit, sed majora et pejora pertentans, defunctus est. Somniavit enim, sicut dicunt, et regiam urbem perturbare, et piis iterum dogmatibus repugnare, et tuam sanctitatem accusare, utpote ea colentem. Sed videt Deus, et non despexit. «Immisit vero φιμὸν in os ejus, et frenum in labia ejus, et avertit eum in terram, ex qua sumptus est.» Fiat vero orationibus tuae sanctitatis, ut misericordiam et veniam consequatur, et vincat immensa Dei clementia illius malignitatem. |
|
Rogo vero tuam sanctitatem, solvere nobis animae tumultus plurimae enim et diversae famae cirumsonant, et nos perturbant, communes calamitates annuntiantes. Quidam vero tuam reverentiam proficisci dicunt ad comitatum, sine voluntate: et usque nunc despiciebam, utpote falsa, ista quae divulgantur: quoniam vero vidi sola, eademque omnes dicentes, necessarium existimavi, veritatem a tua discere sanctitate ut vel rideamus utpote falsa, aut ut vera, merito lugeamus. |