TERTULLIAN - CHRISTIANS AND LOYALTY TO THE EMPEROR Page 2 of 2

 

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

Apologeticus pro Christianis (Apology),  29 - 33

Latin text from Migne PL, Vol. 1, Cols. 0439 ff.

An English translation of this text, placed alongside the Latin text, can be found on the subscription version of the site.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. If there are problems with the Perseus website click here for a version of the page with a locally based morphology* and lexicon.)

 

               « Previous page

XXXI. Adulati nunc sumus imperatori; et mentiti vota, quae diximus, ad evadendam scilicet vim. Plane proficit ista fallacia. Admittitis enim nos probare quodcumque defendimus. Qui ergo putaveris nihil nos de salute Caesarum curare, inspice dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et plerique casus ad extraneos transferunt. Scito ex illis, praeceptum esse nobis ad redundantiam benignitatis, etiam pro inimicis Deum orare, et persecutoribus nostris bona precari. Qui magis inimici et persecutores Christianorum, quam de quorum majestate convenimur in crimen? Sed etiam nominatim atque manifeste: Orate, inquit, pro regibus, et pro principibus, et potestatibus, ut omnia tranquilla sint vobis. Cum enim concutitur imperium, concussis etiam caeteris membris ejus, utique et nos, licet extranei a turbis, in aliquo loco casus invenimur.

XXXII. Est et alia major necessitas nobis orandi pro Imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem, ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari. Ita quae nolumus experiri, ea dum precamur differri, Romanae diuturnitati favemus. Sed et juramus, sicut non per genios Caesarum, ita per salutem eorum, quae est augustior omnibus geniis. Nescitis genios daemonas dici, et inde diminutiva voce daemonia? Nos judicium dei suspicimus in imperatoribus, qui gentibus illos praefecit. Id in eis scimus esse, quod Deus voluit, ideoque et salvum volumus esse, quod Deus voluit, et pro magno id juramento habemus. Caeterum daemonas, id est genios, adjurare consuevimus, ut illos de hominibus exigamus, non dejerare, ut illis honorem divinitatis conferamus.

XXXIII. Sed quid ego amplius de religione atque pietate christiana in imperatorem? quem necesse est suspiciamus ut eum, quem dominus noster elegerit. Et merito dixerim, noster est magis Caesar, ut a nostro Deo constitutus. Itaque et in eo plus ego illi operor in salutem, non solum quod eam ab eo postulo, qui potest praestare, aut quod talis postulo, qui merear impetrare, sed etiam quod temperans majestatem Caesaris infra deum magis illum commendo deo, cui soli subjicio. Subjicio autem, cui non adaequo. Non enim deum Imperatorem dicam, vel quia mentiri nescio, vel quia illum deridere non audeo, vel quia nec ipse se deum volet dici. Si homo sit, interest hominis deo cedere; satis habeat appellari imperator. Grande et hoc nomen est, quod a deo traditur. Negat illum imperatorem, qui deum dicit. Nisi homo sit, non est imperator. Hominem se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru admonetur. Suggeritur enim ei a tergo: Respice post te, hominem memento te. Et utique hoc magis gaudet tanta se gloria coruscare, ut illi admonitio conditionis suae sit necessaria. [Minor erat, si tunc deus diceretur, quia non vere diceretur.] Major est qui revocatur, ne se deum existimet.

               « Previous page