TERTULLIAN - THE INCARNATION

 

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

Apologeticus pro Christianis (Apology),  21: 10-14

Latin text from Migne PL, Vol. 1, Cols. 0398 ff.

An English translation of this text, placed alongside the Latin text, can be found on the subscription version of the site.

A complete version of the Latin text of this work (at tertullian.org) and an English translation (with a facility for viewing it alongside) can be accessed through the website along with a very large number of other complete texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. Click here for a version of this page which is linked to the Perseus website morphology and lexicon.)

 

Jam ediximus Deum universitatem hanc mundi Verbo et Ratione et Virtute molitum. Apud vestros quoque sapientes ΛΌΓΟΝ, id est Sermonem atque Rationem, constat artificem videri universitatis. Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit, eumdem et fatum vocari, et deum et animum Jovis, et necessitatem omnium rerum, Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis affirmat. Et nos etiam Sermoni atque Rationi itemque Virtuti, per quae omnia molitum Deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus, cui et Sermo insit pronuntianti, et Ratio adsit disponenti, et virtus praesit perficienti. Hunc ex Deo prolatum didicimus, et prolatione generatum, et idcirco Filium Dei et Deum dictum ex unitate substantiae. Nam et Deus spiritus. Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol erit in radio, quia solis est radius, nec separatur substantia, sed extenditur. Ita de Spiritu Spiritus, et de Deo Deus, ut lumen de lumine accensum. Manet integra et indefecta materiae matrix, etsi plures inde traduces qualitatum mutueris. Ita et quod de Deo profectum est, Deus est, et Dei Filius, et unus ambo. Ita et de Spiritu Spiritus, et de Deo Deus modulo alterum, non numero, gradu, non statu fecit, et a matrice non recessit, sed excessit. Iste igitur Dei radius, ut retro semper praedicabatur, delapsus in virginem quamdam, et in utero ejus caro figuratus, nascitur Homo Deo mistus. Caro spiritu instructa nutritur, adolescit, affatur, docet, operatur, et Christus est.