TERTULLIAN - ΤΗΕ BLOOD OF CHRISTIANS IS SEED

 

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).


Apologeticus pro Christianis (Apology),  48 - 50

Latin text from Migne PL, Vol. 1, Cols. 520 ff.

An English translation of this text, placed alongside the Latin text, can be found on the subscription version of the site.

A complete version of the Latin text of this work (at tertullian.org) and an English translation (with a facility for viewing it alongside) can be accessed through the website along with a very large number of other complete texts.

Click here for information about: 1) the public domain texts and translations used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. Click here for a version of this page which is linked to the Perseus website morphology and lexicon.)


CAPUT XLVIII.

ARGUMENTUM. --- Mirum quoque, quod Philosophis incredibilia docentibus credant, magis credibilia apud Christianos damnent; quod luculenter admodum exsequitur in resurrectione et restauratione carnis seu corporis humani, opposita brutae Laberii Pythagoraeque animarum metempsychosi.

Age jam, si quis philosophus affirmet, ut ait Laberius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute detorserit, nonne consensum movebit et fidem infiget etiam ab animalibus abstinendi? proptereaque persuasum quis hoc habeat, ne forte bubulam de aliquo proavo suo obsonet. At enim christianus, si de homine hominem ipsumque de Caio Caium reducem repromittat, statim illic vesica queritur, lapidibus magis, nec saltem caestibus a populo exigetur. Quasi non, quaecumque ratio praeest animarum humanarum in corpora reciprocandarum, ipsa exigat illas in eadem corpora revocari; quia hoc sit revocari, esse quod fuerant. Nam si non id sunt quod fuerant, id est, humanum et id ipsum corpus indutae, jam non ipsae erunt quae fuerant. Porro, quae jam non erunt ipsae, quomodo redisse dicentur? Aut aliud factae non erunt ipsae, aut manentes ipsae non erunt aliunde. Multis etiam jocis et otio opus erit, si velimus ad hanc partem lascivire, quis in quam bestiam reformari videretur. Sed de nostra magis defensione, qui proponimus, multo utique dignius credi, hominem ex homine rediturum, quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem qualitas animae in eamdem restauretur conditionem, etsi non effigiem, certe quia ratio restitutionis destinatio judicii est, necessario idem ipse qui fuerat exhibebitur, ut boni seu contrarii meriti judicium a Deo referat. Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest anima sola sine stabili materia, id est carne; et quod omnino de judicio Dei pati debent animae, non sine carne meruerunt, intra quam omnia egerunt. Sed quomodo, inquis, dissoluta materia exhiberi potest? Considera temetipsum, o homo, et fidem rei invenies. Recogita quid fueris, antequam esses: utique nihil; meminisses enim, si quid fuisses. Qui ergo nihil fueras priusquam esses, idem nihil factus cum esse desieris, cur non possis esse rursus de nihilo, ejusdem ipsius auctoris voluntate, qui te voluit esse de nihilo? Quid novi tibi eveniet? qui non eras, factus es; quum iterum non eris, fies. Redde si potes rationem qua factus es, et tunc require qua fies. Et tamen facilius utique fies quod fuisti aliquando, quia aeque non difficile factus es, quod nunquam fuisti aliquando. Dubitabitur, credo, de Dei viribus, qui tantum corpus hoc mundi de eo quod non fuerat, non minus quam de morte vacationis et inanitatis composuit animatum spiritu omnium animarum animatore, signatum et per ipsum humanae resurrectionis exemplum in testimonium vobis. Lux quotidie interfecta resplendent, et tenebrae pari vice decedendo succedunt, sidera defuncta reviviscunt, tempora ubi finiuntur incipiunt, fructus consumuntur et redeunt; certe semina non nisi corrupta et dissoluta foecundius surgunt, omnia pereundo servantur, omnia de interitu reformantur. Tu, homo, tantum nomen, si intelligas te, vel de titulo Pythiae discerns, dominus omnium morientium et resurgentium, ad hoc morieris ut pereas? Ubicumque resolutus fueris, quaecumque te materia destruxerit, hauserit, aboleverit, in nihilum prodegerit, reddet te. Ejus est nihilum ipsum, cujus et totum. Ergo, inquitis, semper moriendum erit, et semper resurgendum. Si ita rerum dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem. At nunc non aliter destinavit, quam praedicavit. Quae ratio universitatem ex diversitate composuit, ut omnia ex aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex comprehensibili et incomprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte; eadem aevum quoque ita destinata ac distincta conditione conseruit, ut prima haec pars ab exordio rerum, quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat, sequens vero, quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur. Cum ergo finis et limes medius, qui interhiat, adfuerit, ut etiam mundi ipsius species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis aulaei vice oppansa est; tunc restituetur omne humanum genus, ad expungendum quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exin dependendum in immensam aeternitatis perpetuitatem. Ideoque nec mors jam, nec rursus ac rursus resurrectio, sed erimus iidem qui nunc, nec alii post: Dei quidem cultores apud Deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis; profani vero et qui non integri ad Deum, in poena aeque jugis ignis, habentis ex ipsa natura ejus, divinam scilicet subministrationem incorruptibilitatis. Noverunt et Philosophi diversitatem arcani et publici ignis. Ita longe alius est qui usui humano, alius qui judicio Dei apparet, sive de coelo fulmina stringens, sive de terra per vertices montium eructans; non enim absumit quod exurit, sed, dum erogat, reparat. Adeo manent montes semper ardentes, et qui de coelo tangitur, salvus est, ut nullo jam igni decinerescat. Et hoc erit testimonium ignis aeterni, hoc exemplum jugis judicii poenam nutrientis. Montes uruntur et durant: quid nocentes et Dei hostes?

CAPUT XLIX.

ARGUMENTUM. --- Ineptum itaque, laudari idem in Philosophis et admirationi esse, in Christianis odiri et persequi: quorum opinio, vel si falsa sit, cum tamen ad recte vivendum prosit, irrisui magis quam poenis adjudicari debeat, quibus tamen exsultat vulgus, inepte quidem, quum poenae istae gaudium sint Christianorum, qui injuste vexari et damnari malint, quam a Deo excidere.

Haec sunt quae in nobis solis praesumptiones vocantur, in Philosophis et Poetis summae scientiae et insignia ingenia. Illi prudentes, nos inepti; illi honorandi, nos irridendi, imo eo amplius et puniendi. Falsa nunc sint quae tuemur, et merito praesumptiones, attamen necessaria; inepta, attamen utilia; si quidem meliores fieri coguntur, qui eis credunt metu aeterni supplicii et spe aeterni refrigerii. Itaque non expedit falsa dici, nec inepta haberi, quae expedit vera praesumi. Nullo titulo damnari licet omnino quae prosunt. In vobis itaque praesumptio est haec ipsa, quae damnat utilia. Proinde nec inepta esse possunt; certe etsi falsa et inepta, nulli tamen noxia; nam et multis aliis similia, quibus nullas poenas irrogatis, vanis et fabulosis, inaccusatis et impunitis, ut innoxiis. Sed in ejusmodi errores (si utique) irrisu judicandum est, non gladiis et ignibus, et crucibus, et bestiis; de qua iniquitate saevitiae non modo caecum hoc vulgus exsultat, sed et quidam vestrum, quibus favor vulgi de iniquitate captatur, gloriantur, quasi non totum, quod in nos potestis, nostrum sit arbitrium. Certe, si velim, christianus sum: tunc ergo me damnabis, si damnari velim; cum vero quod in me potes, nisi velim, non potes, jam meae voluntatis est quod potes, non tuae potestatis. Proinde et vulgus vane de nostra vexatione gaudet; proinde enim nostrum est gaudium, quod sibi vindicat, qui malumus damnari, quam a Deo excidere: contra, illi qui nos oderunt, dolere, non gaudere debebant, consecutis nobis quod elegimus.

CAPUT L.

At vero, dum cruciatibus sese objiciunt, dum animam lubentes projiciunt, id non facere eos more gentilium, quibus desperatio et gloriae pruritus eam contemmendi doloris et mortis viam sternit, sed more fortissimi militis, qui bellum sumit, licet non amet, et de victoria gaudet, in cujus tamen consecutione trepidavit. Fatendum itaque eam veram esse constantiam, quae factis sese, non verbis prodat, apud Deum gratiam, non apud homines laudem quaerat, et contemplatione exemploque obstinationis suae inconcussae plures quotidie qui amplectantur ipsam gignat, quam unquam ex omnibus omnium philosophorum scholis, capti verborum lenociniis, discipuli exierint.

Ergo, inquitis, cur querimini quod vos insequamur, si pati vultis, cum diligere debeatis per quos patimini quod vultis? Plane volumus pati, verum eo more, quo et bellum nemo quidem libens patitur, cum et trepidare et periclitari sit necesse; tamen et proeliatur omnibus viribus, et vincens in proelio gaudet, qui de proelio querebatur, quia et gloriam consequitur et praedam. Proelium est nobis, quod provocamur ad tribunalia, ut illic sub discrimine capitis pro veritate certemus. Victoria est autem, pro quo certaveris, obtinere. Ea victoria habet, et gloriam placendi Deo, et praedam vivendi in aeternum. Sed obducimur, certe cum obtinuimus: ergo vicimus, cum occidimur; denique evadimus, cum obducimur: licet nunc sarmenticios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur. Hic est habitus victoriae nostrae; haec palmata vestis; tali curru triumphamus. Merito itaque victis non placemus; propterea enim desperati et perditi existimamur. Sed haec desperatio et perditio penes vos, in caussa gloriae et famae, vexillum virtutis extollunt. Mucius dextram suam libens in ara reliquit: o sublimitas animi! Empedocles totum sese Catanensium Aetnaeis incendiis donavit: o vigor mentis! Aliqua Carthaginis conditrix rogo secundum matrimonium dedit: o praeconium castitatis! Regulus, ne unus pro multis hostibus viveret, toto corpore cruces patitur: o virum fortem et in captivitate victorem! Anaxarchus, cum in exemplum ptisanae pilo contunderetur: Tunde, tunde, aiebat, Anaxarchi follem, Anaxarchum enim non tundis: o philosophi magnanimitatem, qui de tali suo exitu etiam jocabatur! Omitto eos qui cum gladio proprio aliove genere mortis mitiore de laude pepigerunt. Ecce enim et tormentorum certamina coronantur a vobis. Attica meretrix, carnifice jam fatigato, postremo linguam suam comestam in faciem tyranni saevientis exspuit, ut exspueret et vocem, ne conjuratos confiteri posset, si etiam victa voluisset. Zeno Eleates, consultus a Dionysio quidnam philosophia praestaret, quum respondisset, contemptum mortis, flagellis tyranni subjectus sententiam suam ad mortem usque signabat. Certe Laconum flagella, sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata, tantum honorem tolerantiae domui conferunt, quantum sanguinis fuderint. O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita, nec persuasio desperata deputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro agro, pro imperio, pro amicitia pati permissum est, quantum pro Deo non licet! Et tamen illis omnibus et statuas defunditis, et imagines inscribitis, et titulos inciditis in aeternitatem; quantum de monumentis potestis scilicet, praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem. Hanc qui veram a Deo sperat, si pro Deo patiatur, insanus est. Sed hoc agite, boni Praesides, meliores multo apud populum, si illis Christianos immolaveritis. Cruciate, torquete, damnate, atterite nos: probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas vestra. Ideo nos haec pati Deus patitur. Nam et proxime, ad lenonem damnando christianam potius quam ad leonem, confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari. Nec quicquam tamen proficit exquisitior quaeque crudelitas vestra: illecebra est magis sectae. Plures efficimur, quoties metimur a vobis: semen est sanguis Christianorum. Multi apud vos ad tolerantiam doloris et mortis hortantur, ut Cicero in Tusculanis, ut Seneca in Fortuitis, ut Diogenes, ut Pyrrhon, ut Callinicus. Nec tamen tantos inveniunt verba discipulos, quantos Christiani factis docendo. Illa ipsa obstinatio, quam exprobratis, magistra est. Quis enim non contemplatione ejus concutitur ad requirendum, quid intus in re sit? Quis non, ubi requisivit, accedit, ubi accessit, pati exoptat, ut totam Dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat? Omnia enim huic operi delicta donantur. Inde est, quod ibidem sententiis vestris gratias agimus; ut est aemulatio divinae rei et humanae, cum damnamur a vobis, a Deo absolvimur.