|
|
|
TERTULLIAN - TO HIS WIFE (Page 2 of 2) |
|
|
Subscription
Version of Text |
|
$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students). |
|
Printable Version of Text |
|
Ad Uxorem, Liber Primus Latin text from Migne PL, Vol. 1, Cols. 1273 ff. ANF translation An English translation of this text, placed alongside the Latin text (with dictionary lookup links), can be found on the subscription version of the site. Click here for information about: 1) the public domain texts and translations used on this site; 2) more recent scholarly work on the original language texts.
|
|
CAPUT V. |
|---|
|
Adjiciunt quidem sibi homines caussas nuptiarum de sollicitudine posteritatis, et liberorum amarissima voluptate. Sed id quoque penes nos odiosum est. Nam quid gestiamus liberos gerere, quos cum habemus, praemittere optamus, respectu scilicet imminentium angustiarum, cupidi et ipsi iniquissimo isto saeculo eximi et recipi ad Dominum, quod etiam Apostolo votum fuit. Nimirum necessaria soboles servo Dei. Satis enim de salute nostra securi sumus ut liberis vacemus: quaerenda nobis onera sunt, quae etiam a gentilium profanis vitantur, quae legibus coluntur, quae parricidiis expugnantur. Nobis quidem plurimum importuna, quantum fidei periculosa. Cur enim Dominus vae praegnantibus et nutricantibus (Matth., XXIV, 19; Luc., XXI, 23) cecinit, nisi quia filiorum impedimenta testatur, in illa die expeditionis incommodum futura utique nuptiis imputaturus. Istud autem ad viduas non pertinebit: ad primam angeli tubam expeditae prosilient. Quamcumque pressuram persecutionemque, libere perferent, nulla in utero, nulla in uberibus aestuante sarcina nuptiarum. Igitur sive carnis, sive saeculi, sive posteritatis gratia nubetur, nihil ex istis necessitatibus Dei servis: ut non satis habeam semel alicui earum succubuisse, et uno matrimonio omnem concupiscentiam hujusmodi expiasse. Nubamus quotidie, et nubentes a die illo deprehendamur, ut Sodoma et Gomorrha. Nam illic non utique nuptias et mercimonia solummodo agebant: sed cum dicit, nubebant et emebant, insigniora ipsa carnis et saeculi vitia denotat, quae a divinis disciplinis plurimum avocent: alterum per lasciviendi voluptatem; alterum per acquirendi voluntatem. Etenim illa tunc caecitas longe a finibus saeculi habebatur. Quid ergo fiet, si quae olim detestabilia sunt penes Dominum, ab his nos nunc arcent? Tempus, inquit, in collecto est; superest, ut qui matrimonia habent, tanquam non habentes agant. |
|
CAPUT VI. |
|
Quod si habent, oblitterare debent quod habent: quanto magis non habentes, prohibentur repetere, quod non habent; ut cujus maritus de rebus abiit, exinde quietem sexui suo nubendi abstinentia injungat: quam pleraeque gentilium foeminarum memoriae carissimorum maritorum parentant. Cum quid difficile videtur, difficiliora alios obeuntes recenseamus. Quot enim sunt qui statim a lavacro carnem suam obsignant! Quot item, qui consensu pari inter se matrimonii debitum tollunt, voluntarii spadones pro cupiditate regni coelestis. Quod si salvo matrimonio abstinentia toleratur, quanto magis adempto! Credo enim difficilius salvum derelinqui, quam amissum non desiderari. Durum plane et arduum satis continentia sanctae foeminae post viri excessum Dei caussa, cum gentiles Satanae suo et virginitatis et viduitatis sacerdotio perferant? Romae quidem, quae ignis illius inextinguibilis imaginem tractant, auspicia poenae suae cum ipso dracone curantes, de virginitate censentur. Achaeae Junoni apud Aegium oppidum virgo sortitur: et quae Delphis insaniunt, nubere nesciunt. Caeterum viduas Africanae Cereri adsistere scimus, durissima quidem oblivione a matrimonio allectas. Nam manentibus in aeternum viris non modo thoro decedunt, sed et alias eis utique ridentibus loco suo insinuant, adempto omni contactu usque ad osculum filiorum, et tamen durante usu perseverant in tali viduitatis disciplina, quae pietatis etiam sanctae solatia excludit. Haec diabolus praecipit, et auditur: provocat nimirum Dei servos continentia suorum, quasi ex aequo contineant etiam gehennae sacerdotes. Nam invenit, quomodo homines etiam bonis sectationibus perderet; et nihil apud eum refert, alios luxuria, alios continentia occidere. |
|
CAPUT VII. |
|
Nobis continentia ad instrumentum aeternitatis demonstrata est a Domino salutis, ad testimonium fidei, ad commendationem carnis istius exhibendae superventuro indumento incorruptibilitatis ad sustinendam novissime voluntatem Dei. Super haec enim recogites moneo, neminem non ex Dei voluntate de saeculo duci, si ne folium quidem ex arbore sine Dei voluntate dilabitur. Idem qui nos mundo infert, idem et educat necesse est. Igitur defuncto per Dei voluntatem viro, etiam matrimonium Dei voluntate defungitur; quid tu restaures, cui finem Deus posuit? quid libertatem oblatam tibi iterata matrimonii servitute fastidis? Obligatus es, inquit (I Cor. VII, 27), matrimonio, ne quaesieris solutionem: solutus es matrimonio, ne quaesieris obligationem. Nam etsi non delinquas renubendo, carnis tamen pressuram subsequi dicit (Ib., 10, 28). Quare facultatem continentiae, quantum possumus, non diligamus? quam primum obvenerit, imbibamus: ut quod in matrimonio non valuimus, in viduitate sectemur. Amplectenda occasio est, quae adimit quod necessitas imperabat. Quantum fidei detrahant, quantum obstrepant sanctitati nuptiae secundae, disciplinae Ecclesiae, praescriptio Apostoli declarat, cum digamos non sinit praesidere, cum viduam allegi in ordinem nisi univiram non concedit: aram enim Dei mundam proponi oportet. Tota illa Ecclesia candida de sanctitate describitur. Sacerdotium viduitatis, et celebratum est apud nationes, pro diaboli scilicet aemulatione. Regem saeculi, pontificem maximum, rursus nubere nefas est: quantum Deo sanctitas placet, cum illam etiam inimicus affectat, non utique ut alicujus boni affinis, sed ut Dei Domini placita cum contumelia affectans! |
|
CAPUT VIII. |
|
Nam
de
viduitatis
honoribus
apud
Dominum
uno
dicto
ejus
per
Prophetam
expeditum
est:
Juste
facite
viduae
et
pupillo,
et
venite
disputemus,
dicit
Dominus.
Duo
ista
nomina
in
quantum
despectui
humano,
in
tantum
divinae
misericordiae
exposita,
suscepit
tueri
Pater
omnium.
Vide
quam
ex
aequo
habetur
qui
viduae
benefecerit,
quanti
est
vidua
ipsa,
cujus
assertor
cum
Domino
disputavit!
Non
tantum
virginibus
datum
opinor,
licet
in
illis
integritas
solida
et
tota
sanctitas
de
proximo
visura
sit
faciem
Dei.
Tamen
vidua
habet
aliquid
operosius:
quia
facile
est
non
appetere
quod
nescias,
et
aversari
quod
desideraveris
nunquam.
Gloriosior
continentia,
quae
jus
suum
sentit;
quae
quid
viderit,
novit.
Poterit
virgo
felicior
haberi,
at
vidua
laboriosior:
illa,
quod
bonum
semper
habuit;
ista,
quod
bonum
sibi
invenit.
In
illa
gratia,
in
ista
virtus
coronatur.
Quaedam
enim
sunt
divinae
liberalitatis,
quaedam
nostrae
operationis.
Quae
a
Domino
indulgentur,
sua
gratia
gubernantur;
quae
ab
homine
captantur,
studio
perpetrantur.
Stude
igitur
ad
virtutem
continentiae
[modestiae],
quae
pudori
procurat;
sedulitati,
quae
nugas
non
facit;
frugalitati,
quae
saeculum
spernit.
Convictum
atque
commercia
Deo
digna
sectare,
memor
illius
versiculi,
sanctificati
per
Apostolum: |
|
CAPUT IX. |
|
Loquaces, otiosae, vinosae, curiosae contubernales, vel maxime proposito viduitatis officiunt. Per loquacitatem irrepunt verba pudoris inimica; per otium a severitate deducunt; per vinolentiam quidvis mali insinuant; per curiositatem aemulationem libidinis convehunt. Nulla hujusmodi foeminarum de bono univiratus loqui novit: Deus enim illis (ut ait Apostolus) venter est (Phil., III, 19), ita et quae ventri propinqua. Haec tibi jam hinc commendo, conserva carissima, post Apostolum quidem ex abundanti retractata, sed tibi etiam solatio futura, quod meam memoriam, si ita evenerit, in illis frequentabis. |