SULPICIUS SEVERUS ON MARTIN OF TOURS

 

 

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

Vita Martini,  10

Latin text from Migne PL, Vol. 20, Col. 166

An English translation of this text, placed alongside the Latin text, can be found on the subscription version of the site. There is also a link to a scanned version of the complete Latin text and translation of the whole work.

Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. If there are problems with the Perseus website click here for a version of the page with a locally based morphology* and lexicon.)

 

Jam vero sumpto episcopatu qualem se quantumque praestiterit, non est nostrae facultatis evolvere. Idem enim constantissime perseverabat qui prius fuerat. Eadem in corde humilitas, eadem in vestitu ejus vilitas erat: atque ita, plenus auctoritatis et gratiae, implebat episcopi dignitatem, ut non tamen propositum monachi virtutemque desereret. Aliquamdiu ergo adhaerente ad Ecclesiam cellula usus est; deinde cum inquietudinem se frequentantium ferre non posset, duobus fere extra civitatem millibus monasterium sibi statuit. Qui locus tam secretus et remotus erat, ut eremi solitudinem non desideraret: ex uno enim latere praecisa montis excelsi rupe ambiebatur; reliquam planitiem Liger fluvius reducto paululum sinu clauserat. Una tantum eademque arcta admodum via adiri poterat. Ipse ex lignis contextam cellulam habebat: multique e fratribus in eumdem modum; plerique, saxo superjecti montis cavato, receptacula sibi fecerant. Discipuli vero octoginta erant, qui ad exemplum beati magistri instituebantur. Nemo ibi quidquam proprium habebat; omnia in medio conferebantur; non emere, aut vendere, ut plerisque monachis moris est, quidquam licebat. Ars ibi, exceptis scriptoribus, nulla habebatur; cui tamen operi minor aetas deputabatur: majores orationi vacabant. Rarus cuiquam extra cellulam suam egressus, nisi cum ad locum orationis conveniebant. Cibum una omnes post horam jejunii accipiebant: vinum nemo noverat, nisi quem infirmitas coegisset. Plerique camelorum setis vestiebantur; mollior ibi habitus pro crimine erat: quod eo magis sit mirum necesse est, quod multi inter eos nobiles habebantur, qui longe aliter educati ad hanc se humilitatem et patientiam coegerant; pluresque ex his postea episcopos vidimus. Quae enim esset civitas, aut ecclesia, quae non sibi de Martini monasterio cuperet sacerdotem?