RUFINUS ON CHRIST CRUCIFIED

 

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

Commentarius In Symbolum Apostolorum,  14 - 17

Latin text from Migne PL, Vol. 21, Col. 352

An English translation of this text, placed alongside the Latin text, can be found on the subscription version of the site.

A large number of complete Latin texts (all those in Migne - scanned text) and translations of Rufinus (where available online) can also be accessed through the website and seen alongside each other.

Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on  Latin words to link to the Perseus Morphology. If there are problems with the Perseus website click here for a version of the page with a locally based morphology* and lexicon.)

 

14. CRUCIFIXUS SUB PONTIO PILATO, ET SEPULTUS DESCENDIT AD INFERNA. Docet Apostolus Paulus, illuminatos esse debere oculos cordis nostri (Ephes. 1.), ad intelligendum, quae sit altitudo, latitudo et profundum (Ibid. 3.). Altitudo ergo et latitudo, et profundum, descriptio crucis est: cujus eam partem quae in terra defixa est, profundum appellavit. Altitudinem vero illam, quae super terram porrecta sublimis erigitur. Latitudinem quoque illam, quae distenta in dextram laevamque manus protenditur. Cum ergo tot species mortis sint, quibus de hac vita exitus dari hominibus solet, quid vult nos Apostolus, illuminato corde scire rationem, cur ex his omnibus crucis potius species ad mortem delecta sit Salvatoris? Unde sciendum est, quod crux ista triumphus erat. Tropaeum enim insigne: triumphus autem devicti hostis indicium est. Quia ergo adveniens Christus, sicut Apostolus dicit, tria pariter sibi regna subjecit (hoc enim indicat ubi ait: Quia in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum [Phil. 2. 10.]) et haec omnia sua morte vincebat: conveniens mysterio mors quaesita est, ut in aere [al. aeris] sublimatus, et aereas subjugans potestates, victoriam de his supernis et caelestibus traderet. Expansas autem manus tota die, sanctus propheta dicit eum tenere ad populum qui est in terra (Isai. 65.), ut et incredulos contestaretur, et invitaret credentes. Ea vero parte, qua sub terra demergitur, inferni sibi regna subjiceret.

15. Etenim (ut breviter aliqua etiam de secretioribus perstringamus) ab initio Deus cum fecisset mundum, praefecit ei et praeposuit quasdam virtutum caelestium potestates, quibus regeretur et dispensaretur mortalium genus. Quod ita factum Moyses indicat in Deuteronomii cantico, ubi dicit: Cum divideret excelsus gentes, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei (Deut. 32. 8.). Sed et horum nonnulli, sicut et ipse qui princeps appellatus est mundi, datam sibi a Deo potestatem, non his quibus acceperant legibus temperarunt: nec humanum genus divinis obedire praeceptis, sed suis parere praevaricationibus docuerunt; et hinc adversus nos peccatorum chirographa scripta sunt, quia ut propheta dicit: Peccatis nostris venundati sumus (Esa. 50.). Pretium namque animae suae unusquisque consequitur, cum concupiscentiae satisfecerit. Per istud ergo unusquisque chirographum illis rectoribus pessimis tenebatur, quod Christus detraxit adveniens, et hac eos potestate denudavit. Idque sub ingenti mysterio Paulus indicat, cum dicit de eo: Delens quod adversus nos erat chirographum, et affigens illud cruci suae, traduxit principatus et potestates, triumphans eos in semetipso (Colos. 2.). Rectores ergo illi, quos humano generi praefecerat Deus, in tyrannidis contumaciam versi, impugnare commissos sibi homines aggressi sunt, et peccati praeliis debellare: sicut Ezechiel propheta mysticis designat eloquiis cum dicit: In illa die procedent angeli festinantes exterminare Aethiopiam, eritque inter eos perturbatio in die Aegypti, quoniam ecce venit (Ezech. 30.). Ergo omnipotentia eorum nudata, Christus dicitur triumphasse, ablatamque ab eis potestatem hominibus tradidisse: sicut ad discipulos suos dicit ipse in Evangelio: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. 10.). Illos itaque qui accepta potestate male abusi sunt, subjectis quon dam suis subjecit [Al. subjicit] crux Christi. Nos vero, hoc est humanum genus edocet, primo omnium usque ad mortem resistere adversus peccatum, et libenter interitum pro pietate suscipere. Tunc deinde obedientiae nobis in hac eadem cruce proponit exemplum, sicut illis, qui aliquando rectores nostri fuerant, posuit contumaciae poenas. Audi [Al. Audite] ergo quomodo Apostolus vult per crucem Christi obedientiam nos docere. Hoc, inquit, sentite in vobis, quod in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem [Al. similitudine] hominum factus, et habitu repertus ut homo, factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. 2. 5.). Quia ergo ille magnus magister est, qui fecerit et docuerit, ideo obedientiam, quae piis etiam suscepta morte, servanda est, docuit ipse pro hac prius moriendo servari.

16. Sed fortasse terretur [Al. terreatur] aliquis in hujuscemodi doctrina, quod quem paulo ante cum Deo Patre diximus sempiternum, ac de ejus substantia esse progenitum: quemque regno, majestate, aeternitate, unum cum Deo Patre esse docuimus: nunc de ejus morte tractamus [Al. tractemus]. Sed nolo terrearis, o fidelis auditor: paulo post istum, quem audis mortuum, rursum immortalem videbis. Mors enim ab eo mortem spoliatura suscipitur. Nam sacramentum illud susceptae carnis, quod supra exposuimus, hanc habet caussam, ut divina Filii Dei virtus velut hamus quidam, habitu humanae carnis obtectus, et sicut Apostolus Paulus ante dixit, habitu inventus ut homo (Philip. 2.), principem mundi invitare possit ad agonem: cui ipse carnem suam velut escam tradens, hamo eum divinitas intrinsecus teneret insertum ex profusione immaculati sanguinis. Solus enim, qui peccati maculam nescit, omnium peccata delevit: eorum dumtaxat, qui sanguine ejus postes fidei suae signassent. Sicut ergo hamum esca contectum si piscis rapiat, non modo escam ab hamo non removet, sed et ipse de profundo, esca aliis futurus, educitur: ita et is qui habebat mortis imperium, rapuit quidem in morte corpus Jesu, non sentiens in eo hamum divinitatis inclusum; sed ubi devoravit, haesit ipse continuo, et diruptis inferni claustris, velut de profundo extractus trahitur, ut esca caeteris fiat. Quod ita futurum sub hac eadem figura Ezechiel dudum propheta significaverat, dicens: Et extraham te in hamo meo, et extendam te super terram. Campi implebuntur de te, et constituam super te omnes volucres coeli, et saturabo ex te omnes bestias terrae (Ezech. 32.). Sed et propheta David dicit: Tu confregisti capita draconis magni, dedisti eum in escam populis Aethiopum (Psal. 73.). Et Job de eodem mysterio similiter protestatur: ait enim ex persona Domini loquentis ad se: Aut adduces draconem in hamo, et pones capistrum circa nares ejus (Job. 40.).

17. Non ergo damno aliquo, aut injuria divinitatis Christus in carne patitur; sed ut per infirmitatem carnis operaretur salutem, divina natura in mortem per carnem descendit, non ut lege mortalium detineretur a morte, sed ut per sese resurrecturus januas mortis aperiret. Velut si quis rex pergat ad carcerem, et ingressus aperiat januas, resolvat catenas, vincula, seras et claustra comminuat, et educat vinctos in remissionem, et eos qui sedent in tenebris et in umbra mortis, luci ac vitae restituat. Dicitur ergo rex fuisse quidem in carcere, non tamen ea conditione, qua fuerant caeteri, qui tenebantur in carcere, sed illi quidem ut poenas solverent, hic vero ut absolveret poenas.