|
|
|
POSSIDIUS - AUGUSTINE'S LAST DAYS |
|
|
Subscription
Version of Text |
|
$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students). |
|
Printable Version of Text |
|
Sancti Augustini Vita, XXVIII, XXIX, XXXI Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site; 2) more recent scholarly work on the original language texts.
|
|
CAPUT XXVIII |
|---|
|
Quae proxime ante mortem ab Augustino edita |
|
Ante proximum vero diem obitus sui a se dictatos et editos recensuit libros, sive eos quos primo tempore conversionis suae adhuc laicus, sive quos presbyter, sive quos episcopus dictaverat, et quaecumque in his recognovit aliter quam sese habet ecclesiastica regula a se fuisse dictata et scripta, cum adhuc ecclesiasticum usum minus sciret minusque sapuisset, a semetipso et reprehensa et correcta sunt. Unde etiam duo conscripsit volumina, quorum est titulus, De recensione librorum. Praereptos etiam sibi quosdam libros ante diligentiorem emendationem a nonnullis fratribus conquerebatur, licet eos postmodum emendasset. Imperfecta etiam quaedam suorum librorum praeventus morte dereliquit. Quique prodesse omnibus volens, et valentibus multa librorum legere, et non valentibus, ex utroque divino Testamento veteri et novo praecepta praemissa praefatione divina seu vetita ad vitae regulam pertinentia excerpsit, atque ex his unum codicem fecit; ut qui vellet legeret, atque in eo vel quam obediens Deo inobediensque esset, agnosceret: et hoc opus voluit Speculum appellari. |
|
Verum brevi consequenti tempore divina voluntate et potestate provenit, ut manus ingens diversis telis armata et bellis exercitata, immanium hostium Vandalorum et Alanorum commixtam secum habens Gothorum gentem, aliarumque diversarum personas, ex Hispaniae partibus transmarinis navibus Africae influxisset et irruisset: universeque per loca Mauritaniarum etiam ad alias nostras transiens provincias et regiones, omni saeviens atrocitate et crudelitate, cuncta quae potuit spoliatione, caedibus diversisque tormentis, incendiis, aliisque innumerabilibus et infandis malis depopulata est; nulli sexui, nulli parcens aetati, nec ipsis Dei sacerdotibus vel ministris, nec ipsis ecclesiarum ornamentis seu instrumentis vel aedificiis. Et hanc ferocissimam hostium grassationem et vastationem, ille Dei homo et factam fuisse et fieri, non ut ceteri hominum sentiebat et cogitabat: sed altius ac profundius ea considerans, et his animarum praecipue vel pericula vel mortes pervidens, solito amplius (quoniam, ut scriptum est, Qui apponit scientiam, apponit dolorem, et cor intelligens tinea ossibus) fuerunt ei lacrimae panes die ac nocte, amarissimamque et lugubrem prae caeteris suae senectutis iam pene extremam ducebat ac tolerabat vitam. Videbat enim ille homo civitates excidio perditas pariterque cives cum aedificiis villarum habitatores alios hostili nece exstinctos, alios effugatos atque dispersos: ecclesias sacerdotibus ac ministris destitutas, virginesque sacras et quosque continentes ubique dissipatos: et in his alios tormentis defecisse, alios gladio interemptos esse, alios in captivitate perdita animi et corporis integritate ac fide, malo more et duro hostibus deservire; hymnos Dei et laudes ex ecclesiis deperisse, aedificia ecclesiarum quamplurimis locis ignibus concremata, sollemnia quae Deo debentur de propriis locis desisse sacrificia, et sacramenta divina vel non quaeri, vel quaerenti qui tradat non facile reperiri: in ipsis montium silvis et cavernis petrarum et speluncis confugientes, vel ad quasque munitiones, alios fuisse expugnatos et interceptos, alios ita necessariis sustentaculis evolutos atque privatos, ut fame contabescerent: ipsosque ecclesiarum praepositos et clericos, qui forte Dei beneficio vel eos non incurrerunt, vel incurrentes evaserant, rebus omnibus spoliatos atque nudatos egentissimos mendicare, nec eis omnibus ad omnia quibus fulciendi essent subveniri posse: vix tres superstites ex innumerabilibus ecclesiis, hoc est, Carthaginensem, Hipponensem, et Cirtensem, quae Dei beneficio excisae non sunt, et earum permanent civitates, et divino et humano fultae praesidio; licet post eius obitum urbs Hipponensis incolis destituta ab hostibus fuerit concremata. Et se inter haec mala cuiusdam sapientis sententia consolabatur, dicentis: Non erit magnus magnum putans quod cadunt ligna et lapides, et moriuntur mortales. |
|
Haec ergo omnia ille, ut erat alte sapiens, quotidie ubertim plangebat. Accrevitque maeroribus et lamentationibus eius, ut etiam adhuc in suo statu consistentem ad eandem Hipponensium-regiorum civitatem ab hisdem hostibus veniretur obsidendam: quoniam in eius erat tunc defensione constitutus comes quondam Bonifacius cum Gothorum foederatorum exercitu, quam urbem ferme quatuordecim mensibus conclusam obsederunt: nam et litus illi marinum interclusione abstulerunt. Quo etiam ipsi nos de vicino cum aliis nostris coepiscopis confugeramus, in eademque omni eius obsidionis tempore fuimus. Unde nobiscum saepissime colloquebamur, et Dei tremenda iudicia prae oculis nostris posita considerabamus, dicentes: Iustus es Domine, et rectum iudicium tuum. Pariterque dolentes, gementes et flentes orabamus miserationum Patrem et Dominum omnis consolationis, ut in eadem nos tribulatione sublevare dignaretur. |
|
CAPUT XXIX |
|
Morbus extremus Augustini |
|
Et forte provenit, ut una cum eodem ad mensam constituti, et inde fabulantes nobis diceret: Noveritis me hoc tempore nostrae calamitatis id Deum rogare, ut aut hanc civitatem ab hostibus circumdatam liberare dignetur, aut si aliud ei videtur, suos servos ad perferendam suam voluntatem fortes faciat, aut certe ut sese de hoc seculo ad se accipiat. Quae ille dicens nosque instruens, deinceps cum eodem et nobis, et nostris omnibus, et ipsis qui in eadem civitate fuerant, a summo Deo similiter petebamus. Et ecce tertio illius obsidionis mense decubuit febribus, et illa ultima exercebatur aegritudine. Nec suum sane Dominus famulum fructu suae precis fraudavit. Nam et sibiipsi et eidem civitati quod lacrimosis depoposcit precibus, in tempore impetravit. Novi quoque eundem et presbyterum et episcopum, pro quibusdam energumenis patientibus ut oraret rogatum, eumque in oratione lacrimas fundentem Deum rogasse, et daemones ab hominibus recessisse. Itemque ad aegrotantem et lecto vacantem quendam cum suo aegroto venisse, et rogavisse ut eidem manum imponeret, quo sanus esse posset: eumque respondisse, si aliquid in his posset, sibi hoc utique primitus praestitisset: et illum dixisse visitatum se fuisse sibique per somnium dictum esse: Vade ad Augustinum episcopum, ut eidem manum imponat, et salvus erit. Quod dum comperisset, facere non distulit, et illum infirmum continuo Dominus sanum ab eodem discedere fecit...... |
|
CAPUT XXXI |
|
Mors et sepultura |
|
Sane
ille
sanctus
in
vita
sua
prolixa
pro
utilitate
ac
felicitate
sanctae
Ecclesiae
divinitus
condonata
(nam
vixit
annis
septuaginta
sex,
in
clericatu
autem
vel
episcopatu
annis
ferme
quadraginta)
dicere
nobis
inter
familiaria
colloquia
consueverat
post
perceptum
baptismum
etiam
laudatos
Christianos
et
sacerdotes
absque
digna
et
competenti
poenitentia
exire
de
corpore
non
debere.
Quod
et
ipse
fecit
ultima
qua
defunctus
est
aegritudine:
nam
sibi
iusserat
Psalmos
Davidicos,
qui
sunt
paucissimi
de
poenitentia
scribi,
ipsosque
quaterniones
iacens
in
lecto
contra
parietem
positos
diebus
suae
infirmitatis
intuebatur
et
legebat,
et
ubertim
ac
iugiter
flebat:
et
ne
intentio
eius
a
quoquam
impediretur,
ante
dies
ferme
decem
quam
exiret
de
corpore,
a
nobis
postulavit
praesentibus,
ne
quisquam
ad
eum
ingrederetur,
nisi
his
tantum
horis,
quibus
medici
ad
inspiciendum
intrabant,
vel
cum
ei
refectio
inferretur.
Et
ita
observatum
et
factum
est,
et
omni
illo
tempore
orationi
vacabat.
Verbum
Dei
usque
ad
ipsam
suam
extremam
aegritudinem
impraetermisse,
alacriter
et
fortiter,
sana
mente,
sanoque
consilio
in
ecclesia
praedicavit.
Membris
omnibus
sui
corporis
incolumis,
integro
aspectu
atque
auditu,
et,
ut
scriptum
est,
nobis
astantibus
et
videntibus
et
orantibus,
dormivit
cum
patribus
suis,
enutritus
in
bona
senectute:
et
nobis
coram
pro
eius
commendanda
corporis
depositione,
sacrificium
Deo
oblatum
est,
et
sepultus
est.
Testamentum
nullum
fecit,
quia
unde
faceret
pauper
Dei
non
habuit.
Ecclesiae
bibliothecam
omnesque
codices
diligenter
posteris
custodiendos
semper
iubebat.
Si
quid
vero
ecclesia
vel
in
sumptibus,
vel
in
ornamentis
habuit,
fidei
presbyteri,
qui
sub
eodem
domus
ecclesiae
curam
gerebat,
dimisit.
Nec
suos
consanguineos,
vel
in
proposito
vel
extra
constitutos,
in
sua
vita
et
morte
vulgi
more
tractavit.
Quibus
cum
adhuc
superesset,
id
si
opus
fuit
quod
et
ceteris
erogavit,
non
ut
divitias
haberent,
sed
ut
aut
non
aut
minus
egerent.
Clerum
sufficientissimum,
et
monasteria
virorum
ac
feminarum
continentibus
cum
suis
praepositis
plena
Ecclesiae
dimisit,
una
cum
bibliotheca
et
libris
tractatus
vel
suos
vel
aliorum
sanctorum
habentibus,
in
quibus
dono
Dei
qualis
quantusque
in
Ecclesia
fuerit
noscitur,
et
his
semper
vivere
a
fidelibus
invenitur.
Iuxta
quod
etiam
secularium
[quidam]
poeta
iubens
quo
sibi
tumulum
mortuo
in
aggere
publico
collocarent,
programmate
fixit,
dicens, |
|
Peto autem impendio vestram caritatem, qui haec scripta legitis, ut mecum omnipotenti Deo gratias agatis, Dominum qui benedicatis, qui mihi tribuit intellectum, ut haec in notitiam et praesentium et absentium praesentis temporis et futuri hominum, et vellem deferre et valuissem: et mecum ac pro me oretis, ut illius quondam viri, cum quo ferme annis quadraginta Dei dono absque amara ulla dissensione familiariter ac dulciter vixi, et in hoc seculo aemulator et imitator existam, et in futuro omnipotentis Dei promissis cum eodem perfruar. Amen. |