PELAGIUS - THE LETTER TO DEMETRIAS ch. 16 (414)

 

 

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

Epistola Pelagii ad Demetriadem, XVI
Latin text from Migne, PL, vol. 33, Col. 1109
An English translation of this text, placed alongside the Latin text, can be found on the subscription version of the site.
A scanned version of the full Latin text of Epistola Pelagii ad Demetriadem can also be accessed through the website.

Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. Click here for a version of this page which is linked to the Perseus website morphology and lexicon.)

 

XVI. Remoremur hic, virgo, paulisper, et pretiosissimas margaritas, quibus exornanda est sponsa Christi, per singula Apostoli verba pensemus. Omnia, inquit, facite. Non enim quasi ad arbitrium nostrum quaedam ex mandatis Dei debemus eligere, sed generaliter universa complere; nec aliqua praecepta ejus quasi vilia munuscula ac parva contemnere, sed imperantis in omnibus majestatem aspicere. Nullum quippe mandatum Dei contemptibile nobis videri potest, si ejus semper cogitemus auctorem. Sine murmuratione et haesitatione. Viles et ignobiles dominos palam contemni videmus a servulis, eisque ad minima quaeque praecepta in faciem resisti solere. At hoc in personas nobiles jam non admittitur: quantoque potentiores domini, tanto servi ad obedientiam promptiores sunt; cumque difficiliora praecipiunt, libentius audiuntur. Certe ad regis imperium ita omnes parati sunt, et in procinctu obedientiae constituti, ut etiam optent juberi; et non solum bene merituros esse se credunt si jussa fecerint, sed tanquam jam meruissent quod jussi sunt, ita pro dignitate praecipientis servitium beneficii loco ducitur. Nobis vero Deus ipse, aeterna illa majestas, ineffabilis atque inaestimabilis potestas, sacras Litteras, et vere adorandos praeceptorum suorum apices mittit; et non statim cum gaudio ac veneratione suscipimus, nec pro magno ducimus beneficio tantae ac tam illustris potestatis imperium; maxime cum non jubentis quaeritur commodum, sed utilitas subsequentis: verum e contrario fastidioso ac remisso animo, superborum ac nequam servorum more, in os Domini reclamamus ac dicimus, Durum est, arduum est, non possumus; homines sumus, fragili carne circumdamur. O caecam insaniam! o profanam temeritatem! Duplici ignorantia accusamus Deum scientiae, ut videatur nescire quod fecit, nescire quod jussit; quasi oblitus fragilitatis humanae, cujus auctor ipse est, imposuerit homini mandata quae ferre non possit: simulque, proh nefas! ascribimus iniquitatem justo, pio crudelitatem, dum eum primo impossibile aliquid praecepisse conquerimur, deinde pro his damnandum putamus hominem ab eo quae vitare non potuit; ut, quod etiam suspicari sacrilegium est, videatur Deus non tam salutem nostram quaesisse, quam poenam. Itaque Apostolus sciens a Domino justitiae ac majestatis nihil impossibile esse praeceptum, aufert a nobis vitium murmurandi; quod tunc utique nasci solet, cum aut iniqua sunt quae jubentur, aut jubentis minus digna persona est. Quid tergiversamur incassum, et praecipienti opponimus naturae fragilitatem? Nemo magis novit mensuram virium nostrarum, quam qui ipsas vires nobis dedit; nec quisquam melius quantum possimus intelligit, quam qui ipsam virtutem nobis nostri posse donavit. Nec impossibile aliquid voluit imperare, qui justus est; nec damnaturus hominem fuit pro eo quod vitare non potuit, qui pius est.