PELAGIUS - LETTER AND CONFESSION OF FAITH TO INNOCENT I (417)

 

 

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

Epistola ad Innocentium I  and Libellus Fidei
Latin text from Migne, PL, Vol. 48, Col. 610 and Migne, PL, Vol. 48, Col. 488
An English translation of these texts, placed alongside the Latin text, can be found on the subscription version of the site.

Click here for information about: 1) the public domain texts and translations used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. If there are problems with the Perseus website click here for a version of the page with a locally based morphology* and lexicon.)

 

Epistola ad Innocentium I, summum pontificem.

Integra non habetur, sed partem non minimam servavit Augustinus in libro de Gratia Christi, unde excerpta est, additis tamen, ut epistolae formam praeferret, quibusdam vocibus alio charactere distinctis.

Duo sunt, papa beatissime, de quibus homines nos infamare conantur: unum, quod negemus parvulis baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus regna coelorum promittamus: aliud, quod ita dicamus, posse hominem vitare peccatum, ut Dei excludamus auxilium; et in tantum libero confidamus arbitrio, ut gratiae repudiemus adjutorium.

Haec presbyter Hieronymus, qui mihi tamquam aemulo invidet, haec alter juvenis ex Africa submissus ab inimicis; haec episcopi duo de suis sedibus merito in Galliis ejecti, objicere non cessant, quamvis in episcopali judicio silere jussi sint, et sancta synodus nos communionis catholicae esse confessa sit.

Et vero numquam ego vel impium aliquem haereticum audivi qui hoc quod proposui de parvulis diceret. Quis enim ita evangelicae lectionis ignarus est, qui hoc affirmare conetur, immo qui vel leviter dicere aut sentire etiam possit? Deinde quis tam impius, qui parvulos exsortes regni coelorum esse velit, et non eos baptizari, et in Christo renasci putet, cum aperte dicat Christus: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5)? Quis ille tam impius est, qui cujuslibet aetatis parvulo interdicat communem humani generis redemptionem, et in perpetuam certamque vitam renasci nolit eum qui natus sit ad incertam?

Ecce igitur ad beatitudinem tuam epistola ista me purget, in qua pure atque simpliciter ad peccandum et ad non peccandum integrum liberum arbitrium habere nos dicimus, quod in omnibus bonis operibus divino semper adjuvatur auxilio.

Conditum a Deo dicimus hominem ad imaginem et similitudinem suam, eique cum a Deo conderetur, ut laudabiliter vivere posset, datam liberi arbitrii potestatem, id est, peccandi atque non peccandi possibilitatem, quam liberi arbitrii potestatem dicimus in omnibus esse generaliter, in Christianis, Judaeis, atque gentilibus. In omnibus est quidem liberum arbitrium aequaliter per naturam, sed in solis Christianis juvatur a gratia. In illis nudum et inerme est conditionis bonum; in his vero, qui ad Christum pertinent, Christi munitur auxilio. Illi ideo judicandi atque damnandi sunt, quia cum habeant liberum arbitrium, per quod ad fidem venire possent, et Dei gratiam promereri, male utuntur libertate concessa; ii vero remunerandi sunt, quia bene libero utentes arbitrio, merentur Domini gratiam, et ejus mandata custodiunt.

Haec fuit nostra constanter sententia, etiam priusquam persecutionem pateremur. Hanc si voluerint habere perspectam vel ipsi nostri inimici, legant libellum Fidei nostrae, quem ad vestram beatitudinem mittimus, in quo et baptisma unum tenemus, quod iisdem sacramenti verbis in infantibus quibus etiam in majoribus dicimus esse celebrandum: et liberum sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper Dei indigere auxilio.

Legant pariter epistolam quam ad sanctum virum Paulinum episcopum, ante duodecim fere annos, scripsimus, quae trecentis forte versibus nihil aliud quam Dei gratiam et auxilium confitetur, nosque nihil omnino boni facere posse sine Deo. Legant aliam ad sanctum Constantium episcopum, ubi breviter quidem, sed plane, libero hominis arbitrio Dei gratiam auxiliumque conjunximus.

Legant etiam, quam ad sacram Christi virginem Demetriadem in Oriente conscripsimus, et invenient nos ita hominis laudare naturam, ut Dei semper gratiae addamus auxilium.

Legant etiam recens meum opusculum, quod pro libero nuper arbitrio edere compulsi sumus; et agnoscent quam inique nos negatione gratiae infamare gestierint, qui per totum pene ipsius textum Operis, perfecte atque integre, et liberum arbitrium confitemur et gratiam.

 

CONFESSIO SEU LIBELLUS FIDEI A PELAGIO EX ORIENTE ROMAM MISSUS AD SEDEM APOSTOLICAM.

Confessionem hanc Baronius erutam ex Vaticanis monumentis retulit in Annales. Quo facto consilium Patris Sirmondi praevertit, qui sua manu descriptam editurus erat. Eam nos ex doctissimi senis apographo (Ad ann. Christ. 418) Baroniana correctiorem exhibemus.

PARS PRIMA, QUAE THEOLOGICA.

1. Credimus in Deum Patrem omnipotentem, cunctorum visibilium et invisibilium conditorem.

2. Credimus et in Dominum nostrum Jesum Christum, per quem creata sunt omnia, verum Deum, unigenitum, et verum Dei Filium, non factum aut adoptivum, sed genitum, unius cum Patre substantiae, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον, atque ita per omnia aequalem Deo Patri, ut nec tempore, nec gradu, nec potestate possit esse inferior. Tantumque esse confitemur illum qui est genitus, quantus est ille qui genuit.

3. Non autem quia dicimus genitum a Patre Filium, divinae et ineffabili generationi aliquod tempus ascribimus; sed nec Patrem dicimus aliquando coepisse, nec Filium; non enim aliter confiteri possumus aeternum Patrem, nisi confiteamur etiam coaeternum Filium; ex illo enim Pater dicitur, et qui semper Pater fuit, semper Filium habuit.

4. Credimus et in Spiritum sanctum, verum Deum, ex Patre procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio, voluntate, potestate, aeternitate, substantia.

5. Nec est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihil quod inferius superiusve dici possit: sed tota Deitas sui perfectione aequalis est, ut, exceptis vocabulis quae proprietatem personarum indicant, quidquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi.

6. Atque ut confundentes Arium, unam eamdemque dicimus Trinitatis esse substantiam, et unum in tribus personis fatemur Deum; ita impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus; non ipsum sibi Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes, sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse personam. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est, personas vel, ut Graeci exprimunt, hypostases, hoc est, substantias confitemur.

7. Nec Pater Filii aut Spiritus sancti personam aliquando excludit, nec rursus Filius, aut Spiritus sanctus Patris nomen personamque recipit; sed Pater semper Pater est, Filius semper Filius est, Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus est: itaque substantia unum sunt, personis ac nominibus distinguuntur.

PARS SECUNDA, QUAE OECONOMICA

8. Ipsum autem Dei Filium, qui absque initio aeternitatem cum Patre et Spiritu sancto possidet, dicimus in fine saeculorum perfectum naturae nostrae hominem suscepisse ex Maria semper virgine, et Verbum carnem esse factum, assumendo hominem, non permutando Deitatem; nec, ut quidam sceleratissime opinantur, Spiritum sanctum dicimus pro semine, sed potentia ac virtute Creatoris operatum.

9. Sic autem confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus duas esse perfectas atque integras substantias, id est, Deitatis et humanitatis, quae ex anima continetur et corpore; atque ut condemnamus Photinum, qui solum ut nudum in Christo hominem confitetur, ita anathematizamus Apollinarem et ejus similes, qui dicunt Dei Filium minus aliquid de humana suscepisse natura; et vel in carne, vel in anima, vel in sensu assumptum hominem, his propter quos assumptus est fuisse dissimilem, quem, absque sola peccati macula, quae naturalis non est, nobis confitemur fuisse conformem.

10. Illorum quoque similiter exsecramur blasphemiam, qui novo sensu asserere conantur a tempore susceptae carnis omnia quae erant Deitatis in hominem demigrasse, et rursum quae erant humanitatis in Deum esse transfusa: ut quod nulla umquam haeresis dicere ausa est, videatur hac confusione utraque exinanita substantia, Deitatis scilicet et humanitatis, et a proprio statu in alium esse mutata, ut qui tam Deum imperfectum in Filio quam hominem confitentur, nec Deum verum, nec hominem tenere credantur.

11. Nos autem dicimus susceptum ita a Dei Filio passibile nostrum, ut Deitas impassibilis permaneret; passus est enim Dei Filius non putative, sed vere omnia quae Scriptura testatur, id est, esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem, et caetera hujusmodi.

12. Secundum illud passus est quod pati poterat, id est, secundum illam substantiam quae assumpta est; ipse enim Dei Filius secundum suam Deitatem impassibilis est ut Pater, incomprehensibilis ut Pater, invisibilis ut Pater, inconvertibilis ut Pater; et quamvis propria persona Filii, id est, Dei Verbum suscepit passibilem hominem, ita tamen ejus habitatione secundum suam substantiam Deitas Verbi nihil passa est, ut tota Trinitas, quam impassibilem confiteri necesse est.

13. Mortuus est ergo Dei Filius, secundum Scripturas, juxta illud quod mori poterat. Resurrexit tertia die, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris, manente eadem natura carnis in qua natus et passus est, in qua etiam resurrexit. Non enim exinanita est humanitatis substantia, sed glorificata, et in aeternum cum Deitate mansura.

14. Accepta ergo a Patre omnium potestate quae in coelo sunt et in terra, venturus est ad judicium vivorum et mortuorum, ut et justos remuneret et puniat peccatores.

PARS TERTIA, QUAE ETHICA.

15. Resurrectionem etiam carnis confitemur et credimus, ut dicamus nos in eadem in qua nunc sumus veritate membrorum esse reparandos, qualesque semel post resurrectionem fuerimus effecti, in perpetuum permansuros.

16. Unam esse vitam sanctorum omnium, sed praemia pro labore diversa; e contrario pro modo delictorum, peccatorum quoque esse supplicia.

17. Baptisma unum tenemus quod iisdem sacramenti verbis in infantibus quibus etiam in majoribus asserimus esse celebrandum.

18. Hominem, si post baptismum lapsus fuerit, per poenitentiam credimus posse salvari.

19. Novum et vetus Testamentum recipimus in eo librorum numero quem sanctae catholicae Ecclesiae tradit auctoritas.

20. Animas a Deo dari credimus, quas ab ipso factas dicimus, anathematizantes eos qui animas quasi partem divinae dicunt esse substantiae: eorum quoque condemnamus errorem, qui eas ante peccasse, vel in coelis conversatas fuisse, dicunt, quam in corpora mitterentur.

21. Exsecramur etiam eorum blasphemiam qui dicunt impossibile aliquid homini a Deo praeceptum esse, et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari.

22. Vel qui primas nuptias cum Manichaeo, aut secundas cum Cataphrygis damnant.

23. Anathematizamus etiam illos qui Dei Filium necessitate carnis mentitum esse dicunt; et eum propter assumptum hominem, non omnia facere potuisse quae voluit.

24. Joviniani quoque damnamus haeresim, qui dicit nullam in futuro meritorum esse distantiam, nosque eas ibi habituros esse virtutes quas hic habere neglexerimus.

25. Liberum sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper Dei indigere auxilio: et tam illos errare qui cum Manichaeo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare; uterque enim tollit arbitrii libertatem; nos vero dicimus hominem semper et peccare, et non peccare posse, ut semper nos liberi confiteamur esse arbitrii.

26. Haec fides est, papa beatissime, quam in Ecclesia catholica didicimus, quamque semper tenuimus et tenemus, in qua si minus perite aut parum caute aliquid forte positum est, emendari cupimus a te, qui Petri et fidem et sedem tenes; sin autem haec nostra confessio apostolatus tui judicio comprobatur, quicumque me maculare voluerit, se imperitum, vel malevolum, vel etiam non catholicum, non me haereticum comprobabit.