ORIGEN - THE PREFACE TO DE PRINCIPIIS

 

 

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

De Principiis, 1. 1

Latin text from Migne, PG, Vol. 11, Col. 115

An English translation of this text, placed alongside the Latin text, can be found on the subscription version of the site.

A complete version of the original language text of this work (at Google Books) and an English translation (with a facility for viewing it alongside) can be accessed through the website along with a very large number of other such complete texts.

Click here for information about: 1) the public domain texts and translations used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. If there are problems with the Perseus website click here for a version of the page with a locally based morphology* and lexicon.)

 

1. Omnes qui credunt et certi sunt quod gratia et veritas per Jesum Christum facta sit, et Christum veritatem esse norunt, secundum quod ipse dixit: « Ego sum veritas » scientiam quae provocat homines ad bene beateque vivendum non aliunde quam ab ipsis verbis Christi doctrinaque suscipiunt. Christi autem verbis dicimus, non his solum quae homo factus, atque in carne positus docuit; et prius namque Christus Dei Verbum in Moyse atque prophetis erat. Nam sine Verbo Dei quomodo poterant prophetare de Christo? Ad cujus rei probationem non esset difficile ex divinis Scripturis ostendere, quomodo vel Moyses, vel prophetae spiritu Christi repleti, vel locuti sunt, vel gesserunt omnia quae gesserunt, nisi studio nobis esset praesens hoc opus omni qua possumus brevitate succingere. Unde sufficere aestimo uno hoc Pauli testimonio debere nos uti ex Epistola quam ad Hebraeos scribit; in qua ita ait: « Fide magnus factus Moyses negavit se dici filium filiae Pharaonis, magis eligens afflictari cum populo Dei quam temporalem habere peccati iucunditatem, maiores divitias aestimans Aegyptiorum thesauris opprobrium Christi. » Sed et post adsumptionem ejus in caelos, quod in apostolis suis locutus sit, hoc modo indicat Paulus: « Aut nunquid probamentum ejus quaeritis qui in me loquitur Christus? »

2. Quoniam ergo multi ex his qui Christo credere se profitentur, non solum in parvis et minimis discordant, verum etiam in magnis et maximis: id est vel de Deo vel de Domino Jesu Christo, vel de Spiritu sancto: non solum autem de his, sed et de aliis creaturis, id est vel de dominationibus, vel de virtutibus sanctis: propter hoc necessarium videtur prius de his singulis certam lineam manifestamque regulam ponere, tum deinde etiam de ceteris quaerere. Sicut enim multis apud Graecos et barbaros pollicentibus veritatem, desivimus apud omnes eam quaerere qui eam falsis opinionibus asserebant, posteaquam credidimus Filium Dei esse Christum, et ab ipso nobis hanc discendam esse persuasimus: ita cum multi sint qui se putant sentire quae Christi sunt, et nonnulli eorum diversa a prioribus sentiant, servetur vero ecclesiastica praedicatio per successionis ordinem ab apostolis tradita, et usque ad praesens in Ecclesiis permanens: illa sola credenda est veritas, quae in nullo ab ecclesiastica et apostolica traditione discordat.

3. Illud autem scire oportet, quoniam sancti apostoli fidem Christi praedicantes, de quibusdam quidem quaecunque necessaria crediderunt, omnibus etiam his qui pigriores erga inquisitionem divinae scientiae videbantur, manifestissime tradiderunt, rationem scilicet assertionis eorum relinquentes ab his inquirendam, qui Spiritus dona excellentia mererentur, et praecipue sermonis, sapientiae et scientiae gratiam per ipsum Spiritum sanctum percepissent; de aliis vero dixerunt quidem, quia sint; quomodo autem, aut unde sint, siluerunt, profecto ut studiosiores quique ex posteris suis qui amatores essent sapientiae, exercitium habere possent, in quo ingenii sui fructum ostenderent, hi videlicet qui dignos se et capaces ad recipiendam sapientiam praepararent.

4. Species vero eorum quae per praedicationem apostolicam manifeste traduntur, istae sunt. Primo, quod unus est Deus, qui omnia creavit atque composuit, quique, cum nihil esset, esse fecit universa, Deus a prima creatura et conditione mundi, omnium iustorum Deus, Adam, Abel, Seth, Enos, Enoch, Noe, Sem, Abraham, Isaac, Iacob, duodecim patriarcharum, Moysis et prophetarum; et quod hic Deus in novissimis diebus, sicut per prophetas suos ante promiserat, misit Dominum nostrum Jesum Christum, primo quidem vocaturum Israel, secundo vero etiam gentes post perfidiam populi Israel. Hic Deus iustus et bonus Pater Domini nostri Jesu Christi, legem et prophetas, et Evangelia ipse dedit, qui et apostolorum Deus est, et veteris et novi Testamenti. Tum deinde quia Christus Jesus ipse qui venit, ante omnem creaturam natus ex Patre est. Qui cum in omnium conditione Patri ministrasset, « per ipsum enim omnia facta sunt, » novissimis temporibus seipsum exinaniens homo factus incarnatus est cum Deus esset, et homo factus mansit quod erat Deus. Corpus assumpsit nostro corpori simile, eo solo differens quod natum ex Virgine et Spiritu sancto est. Et quoniam hic Jesus Christus natus et passus est in veritate, et non per phantasiam communem hanc mortem sustinuit, vere mortuus; vere enim a mortuis resurrexit, et post resurrectionem conversatus cum discipulis suis, assumtus est. Tum deinde honore ac dignitate Patri ac Filio sociatum tradiderunt Spiritum sanctum. In hoc non jam manifeste discernitur, utrum natus an innatus vel Filius etiam Dei ipse habendus sit, necne. Sed inquirenda jam ista pro viribus sunt de sacra Scriptura, et sagaci perquisitione investiganda. Sane quod iste Spiritus unumquemque sanctorum, vel prophetarum, vel apostolorum inspiraverit, et non alius Spiritus in veteribus, alius vero in his qui in adventu Christi inspirati sunt, fuerit, manifestissime in Ecclesia praedicatur.

5. Post haec jam quod anima substantiam vitamque habens propriam, cum ex hoc mundo discesserit, pro suis meritis dispensabitur, sive vitae aeternae ac beatitudinis hereditate potitura, si hoc ei sua gesta praestiterint; sive igni aeterno ac suppliciis mancipanda, si in hoc eam scelerum culpa detorserit; sed et quia erit tempus resurrectionis mortuorum, cum corpus hoc quod nunc « in corruptione seminatur, surget in incorruptione; » et quod « seminatur in ignominia, surget in gloria. » Est et illud definitum in ecclesiastica praedicatione, omnem animam rationabilem esse liberi arbitrii et voluntatis; esse quoque ei certamen adversum diabolum et angelos ejus, contrariasque virtutes, ex eo quod illi peccatis eam onerare contendant, nos vero si recte consulteque vivamus, ab hujusmodi onere nos exuere conemur. Unde et consequens est intellegere, non nos necessitati esse subiectos, ut omnimodo, etiamsi nolimus, vel mala vel bona agere cogamur. Si enim nostri arbitrii sumus, impugnare nos fortasse possunt aliquae virtutes ad peccatum, et aliae iuvare ad salutem; non tamen necessitate cogimur vel agere recte, vel male; quod fieri arbitrantur hi qui stellarum cursum et motus causam dicunt humanorum esse gestorum, non solum eorum quae extra arbitrii accidunt libertatem, sed et eorum quae in nostra sunt posita potestate. De anima vero utrum ex seminis traduce ducatur, ita ut ratio ipsius vel substantia inserta ipsis seminibus corporalibus habeatur, an vero aliud habeat initium: et hoc ipsum initium si genitum est, aut non genitum: vel certe si extrinsecus corpori inditur, necne: non satis manifesta praedicatione distinguitur.

6. De diabolo quoque et angelis ejus contrariisque virtutibus ecclesiastica praedicatio docuit, quoniam sunt quidem haec; quae autem sint, aut quomodo sint, non satis clare exposuit. Apud plurimos tamen ista habetur opinio, quod angelus fuerit iste diabolus, et apostata effectus quamplurimos angelorum secum declinare persuaserit, qui et nunc usque angeli ipsius nuncupantur.

7. Est praeterea et illud in ecclesiastica praedicatione, quod mundus iste factus sit, et a certo tempore coeperit, et sit pro ipsa sui corruptione solvendus. Quid tamen ante hunc mundum fuerit, aut quid post mundum erit, jam non pro manifesto multis innotuit. Non enim evidens de his in ecclesiastica praedicatione sermo profertur.

8. Tum deinde quod per Spiritum Dei Scripturae conscriptae sint et sensum habeant, non eum solum qui in manifesto est, sed et alium quemdam latentem quamplurimos. Formae enim sunt haec quae descripta sunt sacramentorum quorumdam, et divinarum rerum imagines. De quo totius Ecclesiae una sententia est, esse quidem omnem legem spiritalem; non tamen ea quae spirat lex, esse omnibus nota, nisi his solis quibus gratia Spiritus sancti in verbo sapientiae ac scientiae condonatur. Appellatio autem ἀσωμάτου, id est incorporei non solum apud multos alios, verum etiam apud nostras Scripturas est inusitata et incognita. Si vero quis velit nobis proferre ex illo libello, qui Petri Doctrina appellatur, ubi Salvator videtur ad discipulos dicere: « Non sum daemonium incorporeum; » primo respondendum est ei, quoniam ille liber inter libros ecclesiasticos non habetur; et ostendendum quia neque Petri est ipsa scriptura, neque alterius cujusquam, qui Spiritu Dei fuerit inspiratus. Quod etiamsi ipsum concederetur, non idem sensus ibi ex isto sermone ἀσωμάτου indicatur, qui a Graecis et gentilibus auctoribus ostenditur, cum de incorporea natura a philosophis disputatur. In hoc enim libello incorporeum daemonium dixit, pro eo quod ipse ille quicunque est habitus vel circumscriptio daemonici corporis, non est similis huic nostro crassiori et visibili corpori: sed secundum sensum ejus qui composuit illam scripturam, intellegendum est quod dixit; id est non se tale corpus quale habent daemones, quod est naturaliter subtile, et velut aura tenue, et propter hoc vel putatur a multis, vel dicitur incorporeum, sed habere se corpus solidum et palpabile. In consuetudine vero hominum omne quod tale non fuerit, incorporeum simplicioribus vel imperitioribus nominatur; velut si quis aerem istum quo fruimur, incorporeum dicat, quandoquidem non est tale corpus ut comprehendi ac teneri possit, urgentique resistere.

9. Quaeremus tamen si vel alio nomine res ipsa quam Graeci philosophi ἀσωμάτον, id est incorporeum, dicunt, in Scripturis sanctis invenitur. Deus quoque ipse quomodo intellegi debeat inquirendum est, corporeus, et secundum aliquem habitum deformatus, an alterius naturae quam corpora sunt, quod utique in praedicatione nostra manifeste non designatur. Eadem quoque etiam de Christo et de Spiritu sancto requirenda sunt, sed et de omni anima atque omni rationabili natura nihilominus requirendum est.

10. Est etiam illud in ecclesiastica praedicatione, esse angelos Dei quosdam et virtutes bonas qui ei ministrant ad salutem hominum consummandam; sed quando isti creati sint, vel quales, aut quomodo sint, non satis in manifesto distinguitur. De sole autem et luna et stellis utrum animantia sint, an sine anima, manifeste non traditur. Oportet igitur velut elementis ac fundamentis huiusmodi uti secundum mandatum quod dicit: « Illuminate vobis lumen scientiae, » omnem qui cupit seriem quamdam et corpus ex horum omnium ratione perficere ut manifestis et necessariis assertionibus de singulis quibusque quid sit in vero rimetur, et unum, ut diximus, corpus efficiat exemplis et affirmationibus, vel his quas in sanctis Scripturis invenerit, vel quas ex consequentiae ipsius indagine ac recti tenore repererit.