JULIAN OF ECLANUM - BAPTISM

 

 

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

Liber I ad Turbantium, as found in Augustine, Contra Secundam Juliani Responsionem Imperfectum Opus, 1.53

Latin text from Migne PL, Vol. 45, Col. 1075

An English translation of this text, placed alongside the Greek text, can be found on the subscription version of the site.

Click here for information about: 1) the public domain texts and translations used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. If there are problems with the Perseus website click here for a version of the page with a locally based morphology* and lexicon.)

 

Cum haec dicimus, illud de nobis disseminandum esse, quia gratiam Christi necessariam parvulis non putemus. Quod christianos populos laudabiliter et vehementer offendit: si tamen dicti per se nefarii non nos arbitrarentur auctores: eo enim modo nec de fratribus suis falsa credendo crimen incurrerent, et studiosos se circa amorem fidei comprobarent. Munienda igitur nobis ista pars est contra impetum vanitatis, et confessione brevi os obloquentium consuendum. Nos igitur in tantum gratiam Baptismatis omnibus utilem aetatibus confitemur, ut cunctos qui illam non necessariam etiam parvulis putant, aeterno feriamus anathemate. Sed hanc gratiam locupletem spiritualibus donis credimus, quae multis opima muneribus ac reverenda virtutibus, pro infirmitatum generibus et humanorum statuum diversitatibus, una, tam remediorum collatrice quam munerum, virtute medicatur. Quae cum admovetur, non est mutanda pro causis: jam enim ipsa dona sua pro accedentium capacitate dispensat. Sicut enim artes omnes non pro diversitate materiarum, quas arripiunt excolendas, ipsae quoque aut detrimenta aut augmenta patiuntur, sed idem semper atque uno modo se habentes multiplici decorantur effectu; ita et secundum Apostolum, Una fides, unum Baptisma (Ephes. IV, 5): et multiplicantur et dilatantur in donis, nec tamen in mysteriorum mutantur ordinibus. Sed haec gratia non adversatur justitiae, quae maculas eluit iniquitatis: nec facit peccata, sed purgat; quae absolvit reos, non calumniatur innocuos. Christus enim qui est sui operis redemptor, auget circa imaginem suam continua largitate beneficia; et quos fecerat condendo bonos, facit innovando adoptandoque meliores.