|
|
|
JEROME - PREFACE TO THE BOOKS OF SAMUEL AND KINGS |
|
|
Subscription
Version of Text |
|
$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students). |
|
Printable Version of Text |
|
Praefatio Hieronymi in Libros Samuel et Malachim Latin text from Migne PL, Vol. XXVIII, Col. 547 An English translation of this text, placed alongside the Latin text (with dictionary lookup links), can be found on the subscription version of the site. Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site; 2) more recent scholarly work on the original language texts.
|
|
PRAEFATIO HIERONYMI IN LIBROS SAMUEL ET MALACHIM. |
|---|
|
Viginti et duas litteras esse apud Hebraeos, Syrorum quoque et Chaldaeorum lingua testatur, quae Hebraeae magna ex parte confinis est: nam et ipsi viginti duo elementa habent eodem sono, sed diversis characteribus. Samaritani etiam Pentateuchum Mosi totidem litteris scriptitant, figuris tantum et apicibus discrepantes. Certumque est Esdram scribam, legisque doctorem, post captam Jerosolymam, et instaurationem templi sub Zorobabel, alias litteras reperisse, quibus nunc utimur: cum ad illud usque tempus iidem Samaritanorum et Hebraeorum caracteres fuerint. In libro quoque Numerorum (Cap. III, 39) haec eadem supputatio, sub Levitarum ac sacerdotum censu, mystice ostenditur. Et nomen Domini tetragrammaton in quibusdam Graecis voluminibus, usque hodie antiquis expressum litteris invenimus. Sed et psalmi tricesimus sextus, et centesimus decimus, et centesimus undecimus, et centesimus octavus decimus, et centesimus quadragesimus quartus, quamquam diverso scribantur metro, tamen ejusdem numeri texuntur alphabeto. Et Jeremiae Lamentationes, et Oratio ejus: Salomonis quoque in fine Proverbia, ab eo loco in quo ait, Mulierem fortem quis inveniet (Cap. ultimo, v. 10, ad finem usque) ? iisdem alphabetis vel incisionibus supputantur. Porro quinque litterae duplices apud Hebraeos sunt, CAPH, MEM, NUN, PHE, SADE: aliter enim per has scribunt principia medietatesque verborum, aliter fines. Unde et quinque a plerisque libri duplices aestimantur: Samuel, Malachim, Dabre-Jamim, Ezras, Jeremias cum Cinoth, id est Lamentationibus suis. Quomodo igitur viginti duo elementa sunt, per quae scribimus Hebraice omne quod loquimur, et eorum initiis vox humana comprehenditur: ita viginti duo volumina supputantur, quibus quasi litteris et exordiis, in Dei doctrina, tenera adhuc et lactens viri justi eruditur infantia. |
|
Primus apud eos liber vocatur BRESITH (בראשית) quem nos Genesim dicimus. Secundus ELLE SMOTH (אלה שמות) qui Exodus appellatur. Tertius VAJECRA (ויקרא) id est, Leviticus. Quartus VAJEDABBER (וידבר) quem Numeros vocamus. Quintus, ELLEADDABARIM (אלה חדברים) qui Deuteronomium praenotatur. Hi sunt, quinque libri Mosi, quos proprie THORATH (תורת) id est, legem appellant. |
|
Secundum Prophetarum ordinem faciunt; et incipiunt ab Jesu filio Nave, qui apud eos JOSUE BEN NUN (יהושע בן נון) dicitur. Deinde subtexunt SOPHTIM (שופטים) id est, Judicum librum; et in eumdem compingunt RUTH (רות) quia in diebus judicum facta narratur historia. Tertius sequitur SAMUEL (שמואל) quem nos Regnorum primum et secundum dicimus. Quartus MALACHIM (מלכים) id est, Regum, qui tertio et quarto Regnorum volumine continetur. Meliusque multo est, MALACHIM, id est, Regum, quam MALACHOTH (מלכות) id est, Regnorum dicere. Non enim multarum gentium regna describit; sed unius Israelitici populi, qui tribubus duodecim continetur. Quintus ISAIAS (ישעיה). Sextus JEREMIAS (ירמיה). Septimus JEZECIEL (יחזקאל). Octavus liber duodecim Prophetarum, qui apud illos vocatur THARE ASRA (תרי עסרא). |
|
Tertius ordo Ἁγιόγραφα possidet; et primus liber incipit ab JOB (איוב). Secundus a DAVID (דוד), quem quinque incisionibus, et uno Psalmorum volumine comprehendunt. Tertius est SALAMON (שלמה) tres libros habens: Proverbia, quae illi Parabolas, id est, MASALOTH (משלוח) appellant: Ecclesiasten, id est, COELETH (קהלת): Canticum canticorum, quem titulo SIR ASSIRIM (שיר השירים) praenotant. Sextus est DANIEL (דניאל). Septimus DABRE AJAMIM (דברי הימים), id est, verba dierum, quod significantius Χρονικὸν totius divinae historiae possumus appellare. Qui liber apud nos Παραλειπομένων, primus et secundus inscribitur. Octavus EZRAS (עזרא) [Al. Elesdras], qui et ipse similiter apud Graecos et Latinos in duos libros divisus est. Nonus ESTHER (אסתר). |
|
Atque ita fiunt pariter veteris legis libri viginti duo; id est, Mosi quinque: Prophetarum octo: Hagiographorum novem. Quamquam nonnulli RUTH (רות) et CINOTH (קינות) inter Ἁγιόγραφα scriptitent, et libros hos in suo putent numero supputandos: ac per hoc esse priscae legis libros viginti quatuor: quos sub numero viginti quatuor seniorum Apocalypsis Joannis inducit adorantes Agnum, et coronas suas prostratis vultibus offerentes: stantibus coram quatuor animalibus oculatis et retro et ante, id est, et in praeteritum et in futurum respicientibus, et indefessa voce clamantibus, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est (Apoc. IV, 8). |
|
Hic
prologus
Scripturarum,
quasi
galeatum
principium
omnibus
libris,
quos
de
Hebraeo
vertimus
in
Latinum,
convenire
potest:
ut
scire
valeamus
quidquid
extra
hos
est,
inter
ἀπόκρυφα
esse
ponendum.
Igitur
Sapientia,
quae
vulgo
Salomonis
inscribitur,
et
Jesu
filii
Syrach
liber,
et
Judith,
et
Tobias,
et
Pastor,
non
sunt
in
Canone.
Machabaeorum
primum
librum,
Hebraicum
reperi.
Secundus,
Graecus
est:
quod
ex
ipsa
quoque φράσει
probari
potest.
Quae
cum
ita
se
habeant,
obsecro
te,
lector,
ne
laborem
meum,
reprehensionem
aestimes
antiquorum.
In
tabernaculum
Dei
offert
unusquisque
quod
potest:
alii
aurum
et
argentum
et
lapides
pretiosos:
alii
byssum
et
purpuram
et
coccum
offerunt
et
hyacinthum
(Exod. XXV):
nobiscum
bene
agetur,
si
obtulerimus
pelles
et
caprarum
pilos.
Et
tamen
Apostolus
contemptibiliora
nostra
magis
necessaria
judicat
(I
Cor.
XII,
21).
Unde
et
tota
illa
tabernaculi
pulchritudo,
et
per
singulas
species,
Ecclesiae
praesentis
futuraeque
distinctio,
pellibus
tegitur
et
ciliciis,
ardoremque
solis
et
injuriam
imbrium
ea
quae
viliora
sunt
prohibent.
Lege
ergo
primum,
Samuel,
et
Malachim
meum:
meum,
inquam,
meum.
Quidquid
enim
crebrius
vertendo,
et
emendando
sollicitius
et
didicimus
et
tenemus,
nostrum
est.
Et
cum
intellexeris
quod
antea
nesciebas,
vel
interpretem
me
aestimato,
si
gratus
es,
vel
παραφραστὴν,
si
ingratus.
Quamquam
[Ms.
quod]
mihi
omnino
conscius
non
sim
[Ms.
sum],
mutasse
me
quidpiam
de
Hebraica
veritate.
Certe
si
incredulus
es,
lege
Graecos
codices
et
Latinos
et
confer
cum
his
opusculis:
et
ubicumque
inter
se
videris
discrepare,
interroga
quemlibet
Hebraeorum,
cum
magis
accommodare
debeas
fidem:
et
si
nostra
firmaverit,
puto
quod
eum
non
aestimes
conjectorem,
ut
in
eodem
loco
mecum
similiter
divinarit.
Sed
et
vos,
famulas
Christi
(Paulam
et
Eustochium),
rogo,
quae
Domini
discumbentis
pretiosissimo
fidei
myro
ungitis
caput,
quae
nequaquam
Salvatorem
quaeritis
in
sepulcro,
quibus
jam
ad
Patrem
Christus
ascendit,
ut
contra
latrantes
canes,
qui
adversus
me
rabido
ore
desaeviunt,
et
circumeunt
civitatem,
atque
in
eo
se
doctos
arbitrantur,
si
aliis
detrahant,
orationum
vestrarum
clypeos,
opponatis.
Ego
sciens
humilitatem
meam,
illius
semper
sententiae
recordabor:
|