| Canons of Constantinople as found in Isidorus - Patrologia Latina vol 084, Col 135 |
![]() |
|
Subscription
Version of Text |
|
$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students). |
|
Printable Version of Text |
|
"Main Canons of Constantinople" page.
Regulae sive definitiones expositae ab episcopis
centum quinquaginta qui in unum Constantinopoli convenerunt, quando beatus
Nectarius episcopus est ordinatus, damnato Maximo Cynico, quorum nomina et
provinciae in Graeco continentur. I. Custodiendam esse fidem Patrum trecentorum decem et
octo. II. Ut episcopi suas dioeceses gubernent nec ad alienas
accedant. Episcopi qui extra dioecesim sunt ad Ecclesias quae extra
terminos eorum sunt non accedant, neque confundant et permisceant Ecclesias; sed
secundum regulas, Alexandriae quidem episcopi ea quae sunt in Aegypto tantum
gubernent; Orientis autem episcopi solius Orientis curam gerant, servatis
honoribus primatus Ecclesiae Antiochenae qui in regulis Nicaenae synodi
continentur; sed et Asianae [AE., Asiae] dioecesis episcopi ea quae sunt
in Asia et quae ad Asianam tantummodo dioecesim pertinent gubernent; Ponti autem
episcopi Ponticae tantum dioecesis habeant curam; Thraciae vero ipsius
tantummodo Thraciae. III. Non invitati episcopi ultra dioeceses suas non
accedant. Non invitati episcopi ultra dioecesim non accedere debent
super [U., pro] ordinandis aliquibus vel quibuscunque disponendis
ecclesiasticis causis, servata regula quae supra scripta est de unaquaque
dioecesi; manifestum namque est quod per singulas quasque provincias
provincialis synodus adminstrare et gubernare omnia debeat secundum ea quae sunt
in Nicaea definita. IV. De ecclesiis in barbarico positis. Ecclesias autem Dei, quae sunt in barbaricis gentibus
constitutae, regi et administrari oportet secundum consuetudinem quae a Patribus
obtinuisse dignoscitur. V. De honore Constantinopolitani episcopi. Constantinopolitanae civitatis episcopum habere oportet
primatus honorem post Romanum episcopum, propter quod sit Roma nova. VI. De maximo Cynico philosopho. De maximo Cynico philosopho et totius indisciplinationis
ejus, quae Constantinopoli orta est, statutum est, ut neque Maximus fuisse aut
esse jam putetur, neque hi qui ab eo sunt ordinati, qualemcunque gradum
clericatus obtineant, omnibus scilicet quae circa eum vel ab eo gesta sunt in
irritum revocatis. |