|
|
|
CODEX THEODOSIANUS - page 3 of 3 |
|
|
Subscription
Version of Text |
|
$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students). |
|
Printable Version of Text |
|
Various edicts Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site; 2) more recent scholarly work on the original language texts.
|
|
XVI, 7, 1 - A.D. 381 Non-Christians not allowed to make wills. |
|---|
|
IMPPP. GR(ATI)ANVS, VAL(ENTINI)ANUS ET THEOD(OSIVS) AAA. AD EVTROPIVM P(RAEFECTVM) P(RAETORI)O. His, qui ex Christianis pagani facti sunt, eripiatur facultas iusque testandi et omne defuncti, si quod est, testamentum submota conditione rescindatur. DAT. VI NON. MAI. CONST(ANTINO)P(O)L(I), SYAGRIO ET EVCHERIO CONSS. |
An English translation is here on the subscription version of the site. |
|---|
|
IMP. CONSTANTINVS A. AD MAXIMVM. Si quid de palatio nostro aut ceteris operibus publicis degustatum fulgore esse constiterit, retento more veteris observantiae quid portendat, ab haruspicibus requiratur et diligentissime scribtura collecta ad nostram scientiam referatur, ceteris etiam usurpandae huius consuetudinis licentia tribuenda, dummodo sacrificiis domesticis abstineant, quae specialiter prohibita sunt. .... DAT. XVI KAL. IAN. SERDICAE; ACC(EPTA) VIII ID. MAR. CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS. |
An English translation is here on the subscription version of the site. |
|---|
|
IMP. CONSTANTIVS A. AD MADALIANVM AGENTEM VICEM P(RAEFECTORVM) P(RAETORI)O. Cesset superstitio, sacrificiorum aboleatur insania. Nam quicumque contra legem divi principis parentis nostri et hanc nostrae mansuetudinis iussionem ausus fuerit sacrificia celebrare, conpetens in eum vindicta et praesens sententia exeratur. ACC(EPTA) MARCELLINO ET PROBINO CONSS. |
An English translation is here on the subscription version of the site. |
|---|
|
IDEM AA. AD CATVLLINVM P(RAEFECTVM) V(RBI). Quamquam omnis superstitio penitus eruenda sit, tamen volumus, ut aedes templorum, quae extra muros sunt positae, intactae incorruptaeque consistant. Nam cum ex nonnullis vel ludorum vel circensium vel agonum origo fuerit exorta, non convenit ea convelli, ex quibus populo Romano praebeatur priscarum sollemnitas voluptatum. DAT. KAL. NOV. CONSTANTIO IIII ET CONSTANTE III AA. CONSS. |
An English translation is here on the subscription version of the site. |
|---|
|
IDEM AA. AD TAVRVM P)RAEFECTVM) P(RAETORI)O. Placuit omnibus locis adque urbibus universis claudi protinus templa et accessu vetito omnibus licentiam delinquendi perditis abnegari. Volumus etiam cunctos sacrificiis abstinere. Quod si quis aliquid forte huiusmodi perpetraverit, gladio ultore sternatur. Facultates etiam perempti fisco decernimus vindicari et similiter adfligi rectores provinciarum, si facinora vindicare neglexerint. DAT. KAL. DEC. CONSTANTIO IIII ET CONSTANTE III AA. CONSS. |
An English translation is here on the subscription version of the site. |
|---|
|
IMPPP. THEOD(OSIVS), ARCAD(IVS) ET HONOR(IVS) AAA. AD RVFINVM P(RAEFECTVM) P(RAETORI)O. Nullus omnino ex quolibet genere ordine hominum dignitatum vel in potestate positus vel honore perfunctus, sive potens sorte nascendi seu humilis genere condicione ortuna in nullo penitus loco, in nulla urbe sensu carentibus simulacris vel insontem victimam caedat vel secretiore piaculo larem igne, mero genium, penates odore veneratus accendat lumina, inponat tura, serta suspendat. Quod si quispiam immolare hostiam sacrificaturus audebit aut spirantia exta consulere, ad exemplum maiestatis reus licita cunctis accusatione delatus excipiat sententiam competentem, etiamsi nihil contra salutem principum aut de salute quaesierit. Sufficit enim ad criminis molem naturae ipsius leges velle rescindere, inlicita perscrutari, occulta recludere, interdicta temptare, finem quaerere salutis alienae, spem alieni interitus polliceri. Si quis vero mortali opere facta et aevum passura simulacra imposito ture venerabitur ac ridiculo exemplo, metuens subito quae ipse simulaverit, vel redimita vittis arbore vel erecta effossis ara cespitibus, vanas imagines, humiliore licet muneris praemio, tamen plena religionis iniuria honorare temptaverit, is utpote violatae religionis reus ea domo seu possessione multabitur, in qua eum gentilicia constiterit superstitione famulatum. Namque omnia loca, quae turis constiterit vapore fumasse, si tamen ea in iure fuisse turificantium probabuntur, fisco nostro adsocianda censemus. Sin vero in templis fanisve publicis aut in aedibus agrisve alienis tale quispiam sacrificandi genus exercere temptaverit, si ignorante domino usurpata constiterit, viginti quinque libras auri multae nomine cogetur inferre, coniventem vero huic sceleri par ac sacrificantem poena retinebit. Quod quidem ita per iudices ac defensores et curiales singularum urbium volumus custodiri, ut ilico per hos comperta in iudicium deferantur, per illos delata plectantur. Si quid autem ii tegendum gratia aut incuria praetermittendum esse crediderint, commotioni iudiciariae, subiacebunt; illi vero moniti si vindictam dissimulatione distulerint, triginta librarum auri dispendio multabuntur, officiis quoque eorum damno parili subiugandis. DAT. VI ID. NOV. CONST(ANTINO)P(OLI) ARCAD(IO) A. II ET RVFINO CONSS. |
An English translation is here on the subscription version of the site. |
|---|
|
IDEM AA. CAESARIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Privilegia si qua concessa sunt antiquo iure sacerdotibus ministris praefectis hierofantis sacrorum sive quolibet alio nomine nuncupantur, penitus aboleantur nec gratulentur se privilegio esse munitos, quorum professio per legem cognoscitur esse damnata. DAT. VII ID. DEC. CONSTANTINOPOLI ARCADIO IIII ET HONORIO III AA. CONSS. |
An English translation is here on the subscription version of the site. |
|---|
|
IDEM AA. MACROBIO VICARIO HISPANIARVM ET PROCLIANO VICARIO QUINQUE PROVINCIARUM. Sicut sacrificia prohibemus, ita volumus publicorum operum ornamenta servari. Ac ne sibi aliqua auctoritate blandiantur, qui ea conantur evertere, si quod rescriptum, si qua lex forte praetenditur. Erutae huiusmodi chartae ex eorum manibus ad nostram scientiam referantur, si inlicitis evectiones aut suo aut alieno nomine potuerint demonstrare, quas oblatas ad nos mitti decernimus. Qui vero talibus cursum praebuerint, binas auri libras inferre cogantur. DAT. IIII KAL. FEB. RAVENNAE THEODORO V. C. CONS. |
An English translation is here on the subscription version of the site. |
|---|
|
IDEM AA. AD EVTYCHIANVM P(RAEFECTVM) P(RAETORI)O. Si qua in agris templa sunt, sine turba ac tumultu diruantur. His enim deiectis atque sublatis omnis superstitioni materia consumetur. DAT. VI ID. IVL.; P(RO)P(OSITA) DAMASCO THEODORO V. C. CONS. |
An English translation is here on the subscription version of the site. |
|---|
|
IDEM AA. AVRELIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O II. POST ALIA: qui profano pagani ritus errore seu crimine polluuntur, hoc est gentiles, nec ad militiam admittantur nec administratoris vel iudicis honore decorentur. DAT. VII ID. DEC. D. N. THEOD(OSIO) A. VII ET PALLADIO CONSS. |
An English translation is here on the subscription version of the site. |
|---|
|
IDEM AA. ASCLEPIODOTO P(RAEFECTO) P(RAETOR)IO. POST ALIA: Paganos qui supersunt, si aliquando in execrandis daemonum sacrificiis fuerint comprehensi, quamvis capitali poena subdi debuerint, bonorum proscriptio ac exilium cohercebit. DAT. VI ID. IVN. CONSTANTINOPOLI ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS. |
An English translation is here on the subscription version of the site. |
|---|
|
IDEM AA. ASCLEPIODOTO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. POST ALIA: Manichaeos illosque, quos Pepyzitas vocant, nec non et eos, qui omnibus haereticis hac una sunt persuasione peiores, quod in venerabili die paschae ab omnibus dissentiunt, si in eadem amentia perseverant, eadem poena multamus, bonorum proscriptione atque exilio. Sed hoc Christianis, qui vel vere sunt vel esse dicuntur, specialiter demandamus, ut Iudaeis ac paganis in quiete degentibus nihilque temptantibus turbulentum legibusque contrarium non audeant manus inferre religionis auctoritate abusi. Nam si contra securos fuerint violenti vel eorum bona diripuerint, non ea sola quae abstulerint, sed conventi in triplum et quadruplum quae rapuerint restituere compellantur. Rectores etiam provinciarum et officia et provinciales cognoscant se, si fieri permiserint, ut eos qui fecerint puniendos. DAT. VI ID. IVN. CONST(ANTINO)P(OLI) ASCLEP(IODOTO) ET MAR(INIANO) CONSS. |
An English translation is here on the subscription version of the site. |
|---|