|
CODEX THEODOSIANUS - page 1 of 3 |
|
Subscription
Version of Text |
$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students). |
Printable Version of Text |
Various edicts Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site; 2) more recent scholarly work on the original language texts.
(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. Click here for a version of this page which is linked to the Perseus website morphology and lexicon.) |
Edict of Arcadius, Honorius, and Theodosius II concerning the Audientia Episcopalis. |
---|
IMPPP. ARCADIVS, HONORIVS ET THEODOSIVS AAA. THEODORO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Episcopale iudicium sit ratum omnibus, qui se audiri a sacerdotibus adquieverint. Cum enim possint privati inter consentientes etiam iudice nesciente audire, his licere id patimur, quos necessario veneramur eamque illorum iudicationi adhibendam esse reverentiam, quam vestris deferri necesse est potestatibus, a quibus non licet provocare. Per publicum quoque officium, ne sit cassa cognitio, [definitioni exsecutio tribuatur. DAT. ID. DEC. BASSO ET PHILLIPO CONSS]. |
An English translation is here on the subscription version of the site. |
---|
IDEM AA. AD EVTYCHIANVM P(RAEFECTVM) P(RAETORI)O. Iudaei Romano et communi iure viventes in his causis, quae non tam ad superstitionem eorum quam ad forum et leges ac iura pertinent, adeant sollemni more iudicia omnesque Romanis legibus inferant et excipiant actiones: postremo sub legibus nostris sint. Sane si qui per compromissum ad similitudinem arbitrorum apud Iudaeos vel patriarchas ex consensu partium in civili dumtaxat negotio putaverint litigandum, sortiri eorum iudicium iure publico non vetentur: eorum etiam sententias provinciarum iudices exequantur, tamquam ex sententia cognitoris arbitri fuerint adtributi. DAT. III NON. FEB. CONSTANT(INO)P(OLI) HONOR(IO) A. IIII ET EVTYCHIANO V. C. CONSS. |
An English translation is here on the subscription version of the site. |
---|
IMPPP. VALENT(INIANVS), THEOD(OSIVS) ET ARCAD(IVS) AAA. CYNEGIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Ne quis Christianam mulierem in matrimonio Iudaeus accipiat, neque Iudaeae Christianus coniugium sortiatur. Nam si quis aliquid huiusmodi admiserit, adulterii vicem commissi huius crimen obtinebit, libertate in accusandum publicis quoque vocibus relaxata. DAT. PRID. ID. MART. THESSAL(ONICA) THEOD(OSIO) A. II ET CYNEGIO V. C. CONSS. |
An English translation is here on the subscription version of the site. |
---|
IMP. CONSTANTINVS A. AD POPVLVM. Qui iure caelibes habebantur, imminentibus legum terroribus liberentur adque ita vivant, ac si numero maritorum matrimonii foedere fulcirentur, sitque omnibus aequa condicio capessendi quod quisque mereatur. Nec vero quisquam orbus habeatur: proposita huic nomini damna non noceant. Quam rem et circa feminas aestimamus earumque cervicibus inposita iuris imperia velut quaedam iuga solvimus promiscue omnibus. Verum huius beneficii maritis et uxoribus inter se usurpatio non patebit, quorum fallaces plerumque blanditiae vix etiam opposito iuris rigore cohibentur, sed maneat inter istas personas legum prisca auctorita[s]. DAT PRID. KAL. FEB. SERDICAE, P(RO)P(OSITA) KAL. APRIL. ROM(AE) CONSTANTINO A. VI ET CONSTANTINO. C. CONSS. |
An English translation is here on the subscription version of the site. |
---|
IDEM AAA. AD PRINCIPIVM P(RAEFECTVM) P(RAETORIO). Solis die, quem dominicum rite dixere maiores, omnium omnino litium et negotiorum quiescat intentio; debitum publicum privatumque nullus efflagitet; ne aput ipsos quidem arbitros vel e iudiciis flagitatos vel sponte delectos ulla sit agnitio iurgiorum. Et non modo notabilis, verum etiam sacrilegus iudicetur, qui a sanctae religionis instinctu rituve deflexerit. P(RO)POSITA III NON. NOV. AQVIL(EIAE) HONOR(IO) N. P. ET EVODIO CONSS. |
An English translation is here on the subscription
version of the site. |
---|