(Useful mainly if you have found this page through the site's search facility.)
I. De canonibus uniuscujusque concilii conservandis.
A sanctis Patribus in unaquaque synodo usque nunc prolatas regulas tenere
statuimus.
II. Quod non oporteat episcopos aut quoslibet ex clero [clericos]
per pecunias ordinari.
Si quis episcoporum accepta pecunia ordinationem fecerit et in nundinationem
deduxerit inappretiabilem gratiam, atque ordinaverit episcopum sive
chorepiscopum, seu presbyterum, seu diaconum aut quemcunque alium qui
connumeratur inter clericos aut accepta pecunia ordinaverit oeconomum,
defensorem sive paramonarium; quicunque ergo haec tentaverit, sive convictus
fuerit, ipse quidem subeat gradus sui periculum; et qui sic ordinatur nullum
habeat fructum ex hujusmodi mercimonio et creatione probrosa, sed sit alienus et
dignitatis et sollicitudinis ejus quam per pecunias impetravit: sed et ille qui
in his tam turpibus et illicitis lucris intercessor apparuit, siquidem clericus
fuerit, de proprio decidat gradu; si vero laicus sive monachus, anathema sit.
III. Quod non oporteat episcopos, clericos et monachos
praedia saecularia vel causas suscipere.
Pervenit in sanctam synodum, quia de his qui in clero connumerantur quidam
propter turpis lucri gratiam aliorum possessionum conductiones et causas
saeculares suscipiant, et se ipsos quidem a ministeriis sanctis per desidiam
separant, ad domos autem saecularium concurrant et substantiarum eorum
gubernationes avaritiae causa suscipiant. Decrevit igitur sancta et magna
synodus neminem deinceps horum, hoc est, episcopum, sive clericum, aut monachum
conducere possessiones aut miscere se saecularibus procurationibus posse, nisi
forte qui legibus ad minorum aetatum tutelas sive curationes inexcusabiles
attrahuntur, aut cui ipsius civitatis episcopus ecclesiasticarum rerum
commiserit gubernacula, vel orphanorum aut viduarum quae indefensae sunt aut
earum personarum quae maxime ecclesiastico indigent adminiculo, propter timorem
Dei. Si quis vero transgressus fuerit statuta haec, ecclesiasticae correptioni
subjaceat.
IV. De honore monachis competente et ut nullus eorum
tentet ecclesiastica aut saecularia inquietare negotia, nec alienum servum
praeter conscientiam domini ejus suscipere.
Qui vere et pure solitariam eligunt vitam digni sunt convenienti honore: quia
tamen quidam habitu monachi utentes, ecclesiasticos actus civilesque conturbant,
circumeuntes indifferenter civitates nec non et monasteria, se ipsos
praesumptioni propriae commendantes; placuit neminem sibi aut aedificare aut
constituere [Ae., construere] monasteria aut oratorii domum sine
conscientia ipsius civitatis episcopi: eos vero qui per singulas civitates seu
possessiones in monasteriis sunt subjectos esse episcopos, et quietos operam
dare atque observare jejunia et orationes in locis in quibus semel Deo sese
devoverint permanentes, et neque communicare, ecclesiasticas neque saeculares
aliquas attrectare actiones, relinquentes propria monasteria; nisi forte
jubeantur propter urgentes necessitates ab ipsius civitatis episcopo: et neminem
servorum suscipi in monasterium ut sit cum eis monachus, nisi cum domini proprii
conscientia. Praetereuntem vero haec decrevimus extra communionem esse, ne nomen
Domini blasphemetur: convenit vero civitatis episcopo curam et sollicitudinem
necessariam monasteriis exhibere.
V. Quod non liceat episcopum vel quemlibet ex clero de
alia ad aliam transmigrare civitatem.
Propter eos episcopos sive clericos qui de civitate ad civitatem transeunt
placuit definitiones datas a sanctis Patribus habere propriam firmitatem.
VI. Quod non oporteat absolute quoslibet ordinare nisi
in propria.
Neminem absolute ordinare presbyterum vel diaconum nec quemlibet alium in
ecclesiastica ordinatione constitutum, nisi manifeste in ecclesia civitatis sive
possessionis aut in martyrio aut in monasterio, et qui ordinatur mereatur
ordinationis publicatae vocabulum: eos vero qui absolute ordinantur decrevit
sancta synodus vacuam habere manus impositionem, et nullum ejus tale factum
valere ad injuriam ipsius qui eum ordinavit.
VII. De clericis et monachis non manentibus in suo
proposito.
Eos qui semel in clero taxati fuerint, sive in monasteriis, decrevimus neque ad
militiam neque ad honores saeculares venire, aut eos qui hoc ausi fuerint facere
et non ejus rei poenitere maluerint, aut ad hoc idem revertantur quod ante non
obtentu Dei proposuerant sibi, anathema esse.
VIII. De clericis qui sunt in ptochiis, monasteriis
atque martyriis quae sub potestate episcoporum uniuscujusque civitatis existunt.
Clerici in ptochiis et in monasteriis aut martyriis constituti sub potestate
sint ejus, qui in ea est civitate episcopus, secundum traditionem sanctorum
Patrum, nec per praesumptionem recedant a suo episcopo, ii vero qui ausi fuerint
rescindere hujusmodi ordinationem quocunque modo, vel si noluerint subjacere
proprio episcopo, si quidem fuerint clerici, paternarum ordinationum subjaceant
condemnationibus; si autem monachi seu laici sunt, excommunicentur.
IX. Quod non oporteat clericos praetermisso episcopo ad
saecularia judicia commeare.
Si clericus adversus clericum habeat negotium, non relinquat suum episcopum et
ad saecularia judicia concurrat; sed primum negotium ipsum agitetur apud
episcopum proprium, et ita, si fuerit judicium ipsius episcopi [U.,
episcopi contrarium], apud arbitros ex utraque parte electos audiatur negotium:
si quis vero contra haec fecerit, canonum subjaceat correptionibus. Et si
clericus adversus suum, seu alium episcopum habeat causam, apud audientiam
synodi provinciae ejus conqueratur [Ae., inquiratur]: si vero contra
ipsius provinciae ac metropolitanum episcopum episcopus sive clericus habeat
controversiam, pergat aut ad ipsius dioecesis episcopos, aut certe ad
Constantinopolitanae regiae civitatis sedem, et ibi proprium negotium exsequatur
[B.R., exquiratur].
X. Quod non liceat clerico in duabus ecclesiis
ministrare.
Non licere clericum in ecclesiis duarum civitatum ordinari [T. 2, ministrare],
sed in ea in qua ab initio ordinatus est et cujus expetierat ante perfugium: et
si propter vanae gloriae desiderium utpote ad ecclesiam majorem confugerit,
jubemus eum ecclesiae propriae restitui, id est ubi ab exordio ordinatus est, et
ibi tantummodo ministrare. Si vero quis jam translatus est ab ecclesia in aliam
ecclesiam, nihil habeat commune cum priore ecclesia, sive sub ecclesia
constitutis martyriis sive ptochiis vel xenodochiis aut eorum negotiis. Eos vero
qui ausi fuerint post ordinationem hujus magnae et universalis synodi agere quae
prohibita sunt, statuit sancta synodus cadere de proprio gradu.
XI. Quod oporteat egenis epistolia tribui, honestiores
autem commendatitiis litteris approbari.
Omnes pauperes et indigentes ecclesiasticis auxiliis cum probatione epistolii
sive pacificis, quae dicuntur irenica ecclesiastica, tantummodo proficisci
statuimus, et non commendatitiis epistolis; quia commendatitias quas dicimus
epistolas eos tantum accipere convenit, qui in opinione sunt clariores, ut eis
tantummodo praebeantur.
XII. Quod nequaquam in duos metropolitanos provincia
dividatur.
Pervenit ad nos quod quidam praeter ecclesiasticas ordinationes affectantes
potentiam per pragmaticum sacrum unam provinciam in duas dividant, et ex hoc
inveniuntur duo metropolitani episcopi in eadem et una esse provincia: statuit
igitur sancta synodus deinceps nihil tale attentari a quolibet episcopo, eos
vero qui aliquid tale tentaverint cadere de proprio gradu. Si quae vero antea
civitates per pragmaticum imperiale metropolitani nominis honore decoratae sunt,
nomine solo fruantur, et qui Ecclesiam ejus regit, episcopus scilicet,
privilegio metropolitano episcopo jure proprio reservato.
XIII. Quod non oporteat extraneos clericos sine
commendatitiis litteris ministrare.
Extraneum clericum et lectores extra suam civitatem sine commendatitiis litteris
proprii episcopi nunquam penitus liceat ministrare.
XIV. Quod non liceat clerico uxorem seetae alterius
accipere, nisi forte spoponderit se ad veram fidem venire.
Quia in quibusdam provinciis conceditur psalmistis et lectoribus uxores accipere,
statuit sancta synodus prorsus non licere his alterius sectae accipere uxorem:
si quis vero praevenit et habet jam de tali connubio filios, si forte
praevenerint eos jam apud haereticos baptizare, debent eos offerre catholicae
ecclesiae ut ibi communicent; qui vero adhuc baptizati non sunt omnimodo non
posse eos in haeretica ecclesia baptizari, nec matrimonio jungi haeretico,
Judaeo vel pagano, nisi forte spoponderit se venire ad orthodoxam fidem, dum
conjungitur personae orthodoxae: si quis vero hanc definitionem sanctae synodi
praeterierit, regularum condemnationibus subjaceat.
XV. De diaconissis mulieribus, ut nisi quadragenarias
non liceat ordinari.
Diaconissam non debere ante quadraginta annos ordinari, et hanc cum diligenti
probatione: si vero susceperit ordinationem et quantocunque tempore observaverit
ad ministerium, et postea se nuptiis tradiderit, injuriam faciens Dei gratiae,
haec anathema sit cum eo qui in illius nuptias convenerit.
XVI. De monachis puellisque Deo dicatis quod non liceat
eis nuptiis jungi.
Si qua virgo se dedicaverit Deo, similiter et monachus, non licere eis nuptiis
jungi: si vero inventi fuerint hoc facientes, maneant excommunicati; statuimus
vero posse in eis facere humanitatem, si ita probaverit loci episcopus.
XVII. De ecclesiis in parochiis per triginta annos ab
episcopo habitis, vel de renovatis urbibus.
Per singulas ecclesias rusticanas parochias sive in possessionibus permanere
immobiles apud eos qui eas tenent episcopos, et maxime qui eas sine violentia
jam per triginta annos tenentes gubernaverint; si vero intra [Ae., B,R.,
infra] triginta annos etiam facta fuerit aut fiat de eis dubitatio, licere eis
qui se dixerint laesos propter eas movere apud synodum provinciae certamen. Si
quis vero putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud principem ipsius
dioeceseos aut apud Constantinopolitanae civitatis sedem agat judicium, sicut
jam dictum est: si vero quaelibet civitas per auctoritatem imperialem renovata
est, aut si renovetur in posterum civilibus et publicis ordinationibus, etiam
ecclesiarum parochiarum sequatur ordinatio.
XVIII. De conspiratione clericorum, quod Graeci fratrias
dicunt.
Conjurationum et conspirationum crimen, quod apud Graecos dicitur fratria, et
publicis etiam legibus certum est penitus inhiberi, hoc multo magis in sancta
Dei Ecclesia ne fiat convenit abdicari. Si qui vero clerici seu monachi inventi
fuerint conjurantes aut fratrias vel factiones aliquas componentes suis
episcopis aut aliis clericis, omnimodo cadant de proprio gradu.
XIX. Quod oportet per provincias bis in anno concilium
fieri.
Pervenit in nostras aures quod in provinciis statuta episcoporum concilia minime
celebrentur, et quod inde multae quae correctione opus habeant ecclesiasticae
res negligantur: statuit igitur haec sancta synodus secundum Patrum regulas bis
in anno in unum convenire per singulas provincias episcopos, ubi metropolitanus
probaverit, et sic corrigere singula quae emerserint. Qui vero noluerint
convenire episcopi constituti in suis civitatibus, et hoc maxime cum in sui
corporis sanitate consistant, etiam omnibus aliis urgentibus et inexcusabilibus
negotiis liberi sint, licere eos fraternae charitatis admonitionibus corripi.
XX. Quod minime clericos in aliam civitatem transmigrare
liceat, nisi eos qui proprias amiserint civitates.
Clericos in singulis ecclesiis constitutos, sicut jam decrevimus, non licere in
alterius civitatis ecclesiis ordinari, sed quiescere in ea in qua ab initio
fecit principium ministrandi, exceptis illis qui proprias civitates perdiderunt
et ex necessitate ad alias ecclesias migraverunt. Si vero quicunque episcopus
post definitionem istam ad alium episcopum pertinentem clericum susceperit,
placuit sanctae synodo hunc qui suscepit et eum qui susceptus est tandiu
excommunicatos manere, quandiu ipse clericus ad propriam revertatur ecclesiam.
XXI. De episcoporum aut clericorum accusatoribus quales
debeant suscipi in accusatione.
Clericus sive laicus, qui accusaverit episcopos aut clericos, temere atque
indifferenter non debent suscipi in accusationem, nisi prius eorum opinio fuerit
praescrutata.
XXII. Quod non liceat clericis post mortem sui episcopi
res ad eum pertinentes diripere.
Non licere clericis post mortem sui episcopi rapere pertinentes ad eum res,
sicuti jam ex praecedentibus regulis statutum habetur: si vero haec fecerint,
periclitari se noverint in proprio gradu.
XXIII. De clericis et monachis vel excommunicatis qui
praeter voluntatem sui episcopi ad urbem regiam veniunt.
Pervenit in aures sanctae synodi quia clerici quidam et monachi nihil sibi
habentes injunctum a proprio episcopo, interdum vero etiam illi qui ab eo
fuerint excommunicati, veniant ad hanc regiam civitatem Constantinopolitanam, et
multis temporibus in ea consistentes perturbationes tranquillitati
ecclesiasticae inferant et diversorum domos corrumpant: statuit igitur sancta
synodus hos quidem primum commonere per defensorem Constantinopolitanae
Ecclesiae, ut exeant de regia civitate; si autem in eodem proposito improbe
perduraverint, etiam invitos eos ejici per eumdem defensorem, ut ad sua loca
perveniant.
XXIV. Quod non liceat monasteria diversoria saecularia
fieri.
Quae semel consecrata fuerint monasteria cum judicio sui episcopi manere in
perpetuo, et pertinentes ad eas res conservari ipsi monasterio, et non ulterius
posse ea fieri saecularia habitacula; qui vero permiserint haec fieri,
subjaceant his condemnationibus quae per canones constitutae sunt.
XXV. Quod non oporteat post obitum episcopi ordinationem
alterius episcopi diu differri.
Quoniam quidam metropolitanorum, sicut ad nos perlatum est, negligunt creditos
sibi greges et differunt ordinationes facere episcoporum: placuit sanctae synodo
intra tres menses fieri ordinationes episcoporum, nisi forte inexcusabilis
necessitas coegerit ordinationis tempus amplius propagari [Ae., prorogari]:
si autem quis episcoporum haec non observaverit, ipsum debere ecclesiasticae
condemnationi subjacere: reditus vero ejusdem viduatae Ecclesiae integros
reservari apud oeconomum ejusdem ecclesiae.
XXVI. De oeconomis, id est, dispensatoribus singularum
ecclesiarum habendis.
Quia in quibusdam ecclesiis, sicut ad nos pervenit, sine oeconomo episcopi res
ecclesiasticas tractant; placuit omnes Ecclesias episcopos habentes habere et
oeconomos de proprio clero, qui gubernent Ecclesiae res cum arbitrio sui
episcopi, ut non sine testimonio sit gubernatio ipsarum rerum ecclesiasticarum,
et ex hoc eveniat dispergi ejusdem Ecclesiae res et sacerdotali dignitati
obtrectatio generetur: si vero quis haec non observaverit, divinis subjaceat
regulis.
XXVII. De his qui sibi rapiunt uxores.
Eos qui sibi rapiunt uxores vel eos qui eis auxilium praestiterint, statuit
sancta synodus, si quidem clerici fuerint, cadere de proprio gradu; si vero
laici, anathema esse.