LETTER OF THE COUNCIL OF CHALCEDON TO LEO

 

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

Printable Version of Text
plus translation and notes

("Creeds and Councils" Section)

Epistola XCVIII. SANCTAE SYNODI CHALCEDONENSIS AD SANCTISSIMUM PAPAM ROMANAE ECCLESIAE LEONEM. De gestis in synodo.

Latin and Greek text from Migne, PL, vol. 54, Cols. 951 - 960.
(The Greek text is the original.)

 

An English translation of this text, placed alongside the Greek and Latin text, can be found on the subscription version of the site.

 

Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on Greek and Latin words to link to the Perseus Morphology. Click here for a version of this page which is linked to the Perseus website morphology and lexicon.)

 

 

 

SYNOPSIS.— I. Leonem synodus laudat vocis B. Petri omnibus constitutum interpretem, quem in suis legatis praefuisse declarat.--- II. De Dioscori Alexandrini tyrannide et impiis gestis.--- III. Quid circa eum actum sit, ac de definitione fidei.--- IV. Canonis de praerogativa sedis Constantinopolitanae edendi causam exponit, et confirmationem petit.

ἁγία, καὶ μεγάλη, καὶ οίκουμενικὴ σύνοδος κατὰ Θεοῦ χάριν καὶ Θεσπισμα τῶν εύλαβεστάτων καὶ φιλοχρίστων ήμῶν βασιλεων συναχθεῖσα ἐν τῇ Χαλκηδονεων μητροπόλει τῆς Βιθυνῶν ἐπαρχίας, τῷ ἁγιωτάτῳ καὶ μακαριωτάτῳ τῆς Ῥωμαίων ἀρχιεπισκόπῳ Λέοντι.

There is an English translation here on the subscription version of the site.

Sancta et magna et universalis SYNODUS, quae per gratiam Dei et sanctionem piissimorum et amatorum Christi imperatorum nostrorum collecta est in Chalcedonensium metropoli provinciae Bithyniae, sanctissimo et beatissimo Romanorum archiepiscopo LEONI.

Ἐπλήσθη χαρᾶς τὸ στόμα ἡμῶν, καὶ γλῶσσα ὴμῶν ἀγαλλιάσεως· ταύτην ὡς οἰκείαν ἡμῖν χάρις τήν προφητειαν ἐφήρμοσεν, οἷς τὸ τῆς εὐσεβείας ἐβεβαιώθη κατόρθωμα. Τί γὰρ πίστεως πρὸς εὐφροσύνην ἀνώτερον; τί τῆς δεσποτικῆς γνώσεως πρὸς χορείαν φαιδρότερον; ἣν αὐτὸς ἄνωθεν σωτὴρ πρὸς σωτηρίαν ἡμῖν παρεδωκε, φήσας· Πορευθεντες, μαθεύσατε πάντα τὰ ἔθνη, βαπτίζοντες αὐτοὺς εἰς τὸ ὄνομα τοῦ πατρὸς, καὶ τοῦ υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου πνεύματος, διδάσκοντες αὐτούς τηρεῖν πάντα ὅσα ἐνετειλάην ὑμῖν. Ἣν αὐτὸς ὥσπερ χρυσῆν σειρὰν τῷ προστάγματι τοῦ θεμένου καταγομένην εἰς ἡμας διεφύλαξας, πᾶσι τῆς τοῦ μακαρίου Πετρου φωνῆς ἑρμηνεὺς καθιστάμενος, καὶ τῆς ἐκείνου πίστεως τοῖς πᾶσι μακαρισμὸν ἐφελκόμενος· ὅθεν καὶ ὴμεῖς ὡς ἀρχηγῷ σοι τοῦ καλοῦ πρὸς ὠφέλειαν χρησάμενοι, τῆς ἀληθείας τοῖς τῆς ἐκκλησίας τέκνοις τὸν κλῆρον ἐδείξαμεν, οὐ καθ᾽ ἕνα ἕκαστος ἐν παραβύστῳ τὴν διδασκαλίαν ποιούμενοι, ἀλλὰ κοινῷ πνεύματι, μιᾷ συμπνοίᾳ καὶ ὁμονοίᾳ τῆς πίστεως τὴν ὁμολογίαν γνωρίσαντες. Καὶ ἦμεν ἐν κοινῇ χορείᾳ, τοῖς πνευματικοῖς, ὡς ἐν βασιλικοῖς δείπνοις, ἐντρυφῶντες ἐδέσμασιν, ἅπερ διὰ τῶν σῶν γραμμάτων χριστὸς τοῖς εὐωχουμενοις ηὐτρεπισε· καὶ τὸν ἐπουράνιον νυμφίον ἐν ἡμῖν ὁρᾷν ἐδοκοῦμεν ἐνδιαιτώμενον. Εἰ γὰρ ὅπου εἰσὶ δύο τρεῖς συνηγμένοι εἰς τὸ αὐτοῦ ὄνομα, ἐκεῖ ἔφη εἶναι ἐν μεσῳ αὐτῶν· πόσην περὶ πεντακοσίου εἴκοσιν ἱερέας τὴν οἰκείωσιν ἐπεδείκνυτο, οἳ καὶ πατρίδος καὶ πόνου τῆς εἰς αὐτὸν ὁμολογίας τὴν γνῶσιν προέθηκαν; ὧν σὺ μὲν, ὡς κεφαλὴ μελῶν, ἡγεμόνευες ἐν τοῖς τὴν σύνταξιν ἐπέχουσι, τὴν εὔνοιαν ἐπιδεικνύμενος. Βασιλεῖς δὲ πιστοὶ πρὸς εὐκοσμίαν ἐξῆρχον, ὡς Ζοραβάβελ τῇ (Ἰησοῦ, τῆς ἐκκλησίας, καθάπερ) Ἰερουσαλὴμ, τὴν ἐν τοῖς δόγμασιν οἰκοδομίαν ἀνανεοῦν προθυμούμενοι.

There is an English translation here on the subscription version of the site.

CAP. I. — Repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione (Psal. CXXV, 2). Hanc tamquam propriam nobis prophetiam gratia coaptavit, a quibus pietatis est restitutio confirmata. Quid enim fide sublimius ad laetandum? Quid agnitione Dominica festivius ad coronas, quam nobis olim Salvator ipse tradidit ad salutem, inquiens: Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis (Matth. XXVIII, 19, 20)? Quam veluti auro textam seriem, ex praecepto legislatoris venientem usque ad nos ipse servasti, vocis beati Petri omnibus constitutus interpres, et ejus fidei beatificationem super omnes adducens. Unde et nos, quippe ut inchoatore bonorum te ad utilitatem utentes, Ecclesiae filiis haereditatem sortemque veritatis ostendimus, non singillatim faciente in occulto unoquoque doctrinam, sed uno spiritu, una conspiratione atque concordia confessionem fidei declarantes; et eramus in communi corona gaudii, quasi in imperialibus coenis, deliciis spiritualibus epulantes, quas per tuas litteras Christus praeparaverat invitatis, et supercoelestem sponsum inter nos conversantem nos cernere putabamus. Si enim ubi sunt duo aut tres congregati in nomine ejus (Matth. XVIII, 20), ibi se in medio eorum fore perhibuit; quantam circa sacerdotes peculiaritatem potuit demonstrare, qui et patriae et labori suae confessionis notitiam praetulerunt? Quibus tu quidem, sicut membris caput, praeeras in his qui tuum tenebant ordinem benevolentiam praeferens. Imperatores vero fideles ad ornandum decentissime praesidebant, sicut Zorobabel Jesu (I Esdr. III, 2), Ecclesiae, tamquam Jerusalem, aedificationem renovare circa dogmata invitantes.

Καὶ ἦν ἂν ἀντικείμενος ὡς θὴρ ἔξω τῆς μάνδρας καθ᾽ ἑαυτὸν ὠρυόμενος, οὐδένα ἔχων λαβεῖν, εἰ μὴ ἑαυτὸν αὐτῷ πρὸς θήραν τῆς Ἀλεξανδρέων πάλαι γενόμενος ἐπέῤῥιψε πρόεδρος· ὃς πολλὰ πρότερον εἰργασμένος δεινὰ, ἀπέκρυψε τοῖς δευτέροις τὰ πρότερα· τόντε γὰρ μακάριον ἐκεῖνον τὸν ἐν ἁγίοις τῆς Κωνσταντινουπόλεως ποιμένα Φλαυιανὸν, τὴν Ἀποστολικὴν προἳσχόμενον πίστιν, καὶ τὸν Θεοφιλέστατον ἐπίσκοπον Εὐσέβιον, παρὰ πᾶσαν τὴν τῶν κανόνων ἀκολουθίαν καθεῖλε· καὶ τὸν ἐπὶ δυσσεβείᾳ κατακεκριμένον Εὐτυχῆ, ταῖς τῆς τυραννίδος αὐτοῦ ψήφοις ἠθὼωσε, καὶ τὴν παρὰ τῆς ὑμῶν ὁσιότητος, ὠς παρ᾽ ἀναξίου τῆς χάριτος, ἀφαιρεθεῖσαν * ἀξίαν ἀπέδωκε· καὶ ὡς μονιὸς ἅπαξ ἄγριος ἐπιπεσὼν τῇ ἀμπέλῳ, ἣν μὲν ἀρίστην εὗρε φυτείαν, ἀνέτρεψεν· ἣν δὲ ὡς ἄκαρπον, ἐῤῥιμμένην, εἰσήγαγε· καὶ τοὺς μὲν τὰ ποιμένων φρονοῦντας ἀπέτεμε, τοὺς δὲ λύκους ἀποδεδειγμένους τοῖς προβάτοις ἐπέστησε· καὶ πρὸς τούτοις ἅπασιν, ἔτι καὶ τὰ κατ᾽ αὐτοῦ τοῦ τῆς ἀμπέλου τὴν φυλακὴν παρὰ τοῦ σωτῆρος ἐπιτετραμμένου τὴν μανίαν ἐξέτεινε· λέγομεν δὴ τῆς σῆς ὁσιότητος· καὶ ἀκοινωνησίαν κατὰ τοῦ τὸ σῶμα τῆς ἐκκλησίας ἑνοῦν σπουδάζοντος ἐμελέτησε. Καὶ δέον ἐπὶ τούτοις μετανοῆσαι, δέον δάκρυσιν αἰτῆσαι τὸν ἔλεον, ὡς ἐπὶ σεμνοῖς ἐπηγάλλετο, τὴν μὲν ἐπιστολὴν τῆς σῆς ὁσιότητος διαπτύων, πᾶσι δὲ τοῖς τῆς ἀληθείας δόγμασιν ἀνθιστάμενος.

There is an English translation here on the subscription version of the site.

CAP. II. — Et fuerat utique adversarius tamquam bestia extra caulas apud semetipsum rugiens, nullum praevalens capere, nisi semetipsum ei ad capiendum injecisset is qui Alexandrinorum quondam pontifex fuit. Qui multa prius pessima operatus, supervicit priora sequentibus. Nam beatum illum inter sanctos Constantinopolis pastorem Flavianum, apostolicam proferentem fidem, et Deo amicissimum episcopum Eusebium, praeter omnem canonum consequentiam deposuit atque damnavit; et Eutychen pro impietate damnatum suae tyrannidis decretis innoxium statuit, et dignitatem quae a vestra illi ablata fuerat sanctitate (quippe ut ab eo qui hac gratia erat indignus) ille restituit, et in summa, sicut singularis ferus, in vineam irruens, quam optimam reperit plantationem, evertit (Ps. LXXIX, 14); quam vero, quippe ut infructuosam, eradicatam, rursus induxit; et eos quidem qui ea quae pastorum sunt sapiunt abscidit; eos vero qui lupi demonstrati sunt super oves imposuit. Et post haec omnia, insuper et contra ipsum, cui vineae custodia a Salvatore commissa est, extendit insaniam, id est contra tuam quoque dicimus sanctitatem; et excommunicationem meditatus est contra te, qui corpus Ecclesiae unire festinas. Et dum de talibus poenitere eum potius oporteret, dum deberet misericordiam lacrymis postulare, tamquam de factis sobriis exsultabat, epistolam quidem tuae respuens sanctitatis, omnibus vero dogmatibus veritatis adversans.

Καὶ ἔδει μέν αὐτὸν εὐθὺς ἐφ᾽ ἧς ἑαυτὸν ἔταξε, καταλεῖψαι μερίδος. Ἐπειδὴ δὲ τοῦ σωτῆρος τὴν μαθητείαν ἐπαγγελλόμεθα, ὃς πάντας ἀνθρώπους θέλει σωθῆναι, καὶ εἰς ἐπίγνωσιν ἀληθείας ἐλθεῖν, ἔργῳ ταύτην ἐπ᾽ αὐτῷ κυρῶσαι τὴν φιλανθρωπίαν ἐσπεύσαμεν· καὶ πρὸς κρίσιν ἀδελφικῶς ἐκαλοῦμεν, οὐχ ὡς ἀποτέμνειν πειρώμενοι, ἀλλ᾽ ἀπολογίας αὐτῷ χώραν πρὸς ἰατρείαν παρέχοντες. Καὶ ηὐχόμεθα, κρείττονα φανῆναι τῶν ποικίλαις αὐτὸν γραψαμένων αἰτιάσεσιν, ἵνα φαιδροὶ φαιδρῶς τὸν σύλλογον διαλύσαντες, ἐν μηδενὶ πλεονεκτηθῶμεν ὑπὸ τοῦ Σατανᾶ. Ἀλλ᾽ οὗτος ἔγγραφον ἐν ἑαυτῷ τοῦ συνειδότος ἔχων τὸν ἔλεγχον, τῇ παραιτήσει τῆς κρίσεως ταῖς κατηγορίαις συνέθετο, καὶ τὰς ἐνθέσμους τρεῖς ἐπ᾽ αὐτῷ γενομένας κλήσεις παρώσατο· διὰ ταῦτα τοιγαροῦν, ἣν αὐτὸς καθ᾽ ἑαυτοῦ τοῖς πλημμελήμασιν ἐξήνεγκε ψῆφον, ταύτην ὡς ἐνῆν μετρίως ἐκυρώσαμεν, τῆς ποιμαντικῆς δορᾶς τὸν λύκον γυμνώσαντες. ἣν καὶ πάλαι σχήματι περικείμενος ἀπηλέγχετο. Μέχρι τούτων ἡμῖν ἵστατο τὰ στυγνὰ, καὶ τῶν καλῶν χαρις εὐθὺς ἐπέλαμψε· καί ἓν ζιζάνιον ἀνασπάσαντες, πᾶσαν τοῦ καθαροῦ σίτου τὴν οἰκουμένην μεθ᾽ ἡδονῆς ἐπληρώσαμεν· καὶ ὡς ἑκριζοῦν καὶ καταφυτεύειν τὴν ἐξουσίαν δεξάμενοι, τὴν μὲν ἐκτομὴν μέχρις ἐνὸς ἐστενώσαμεν, τῶν δὲ καλῶν τὴν εὐκαρπίαν ἐπιμελῶς ἐῤῥιζώσαμεν. Θεὸς γὰρ ἦν ἐνεργῶν, καὶ τὸν σύλλογον τῷ νυμφῶνι στεφανοῦσα καλλίνικος Εὐφημία· ὣσπερ οἰκείαν ὁμολογίαν, τῆς πίστεως παρ᾽ ἡμῶν δεξαμένη τὸν ὃρον, τῷ ἑαυτῆς νυμφίῳ διὰ τοῦ εὐσεβεστάτου βασιλέως καὶ τῆς φιλοχρίστου βασιλίδος προσήγαγε, πᾶσαν μὲν τῶν ἀντικειμένων ταραχὴν κατευνάσασα, τὴν δὲ τῆς ἀληθείας, ὡς φίλην, ὁμολογίαν κρατύνασα, καὶ χειρὶ καὶ γλώττῃ ταῖς πάντων ψήφοις ἐπιψηφίσασα πρὸς ἀπόδειξιν. Ταῦτά ἐστιν, ἅπερ σὺν σοὶ τῷ πνεύματι παρόντι, καὶ συνευδοκεῖν, ὡς ἀδελφοῖς ἐγνωκότι, καὶ μονονουχὶ διὰ τῆς τῶν σῶν τοποτηρητῶν ὁραμένῳ σοφίας, εἰργάσμεθα.

There is an English translation here on the subscription version of the site.

CAP. III. — Et quidem oportebat eum mox inter illos in quorum se ipse statuit parte, relinquere. Quoniam vero Salvatoris profitemur nos esse discipulos, qui omnes homines salvos fieri vult, et ad cognitionem veritatis accedere (I Tim. II, 4); opere hanc in eo misericordiam festinavimus confirmare, et eum cum fraterna mansuetudine ad judicium vocabamus, non quasi tentantes abscindere, sed excusationis ei locum salvandi causa tribuentes; et orabamus eum declarari victorem contra eos qui eum diversis accusationibus inscribebant, ut festi celebri laetitia concilium consummantes, in nullo superaremur a Satana. Sed ille in semetipso inscriptam convictionem conscientiae habens, refutatione judicii accusationibus suis assensit, et legitimas ad se factas tres evocationes abjecit. Propterea ergo decretum quod ipse contra semetipsum peccando protulerat, hoc (prout potuimus levigando) firmavimus, lupum pastorali pelle nudantes, qua prius quoque figura tantummodo convincebatur obtectus. Usque ad haec nobis tristia provenientia cessaverunt, et bonorum gratia mox effulsit; et unum zizaniorum evellentes, mundo tritico universum mundum cum voluptate complevimus. Et tamquam evellendi ac plantandi potestatem sumentes, incisione quidem unius tantummodo ingemuimus, bonorum vero ubertatem diligenter plantavimus. Deus enim erat qui operabatur, et quae suo sponso concilium coronavit ornata decore victoriae Euphemia: quae tamquam propriam confessionem, fidei definitionem suscipiens a nobis, suo sponso per piissimum imperatorem et amicam Christi Augustam obtulit, omnem quidem perturbationem contrariorum sedans, veritatis autem confessionem roborans, ut amicam, et manu ac lingua universorum decretis pro demonstratione subscriptam. Haec sunt quae tecum, qui spiritu praesens eras, et complacere tamquam fratribus deliberasti, et qui pene per tuorum vicariorum sapientiam videbaris a nobis, effecimus.

Γνωρίζομεν δέ, ὡς καὶ ἕτερά τινα τῆς τῶν πραγμάτων εὐταξίας, καὶ τῆς τῶν ἐκκλησιαστικῶν θεσμῶν εὐσταθείας ἕνεκα ὡρίσαμεν, πεπεισμένοι καὶ τὴν ὑμετέραν ἁγιωσύνην διδαχθεῖσαν ἀποδέχεσθαί τε ταῦτα, καὶ βεβαιοῦν. Τὸ γὰρ ἐκ πολλοῦ κρατῆσαν ἔθος, ὅπερ ἔσχεν Κωνσταντινουπολιτῶν ἁγία τοῦ Θεοῦ Ἐκκλησία εἰς τὸ χειροτονεῖν μητροπολίτας τῶν διοικήσεων τῆς τε Ἀσιανῆς, καὶ Ποντικῆς καὶ Θρακικῆς, καὶ νῦν κατὰ συνοδικὴν ἐκυρώσαμεν ψῆφον, οὐ τοσοῦτον τῷ θρόνῳ Κωνταντινουπόλεως τι παρέχοντες, ὅσον ταῖς μητροπόλεσι τὴν εὐταξίαν πρυτανεύοντες, διὰ τὸ πολλοὺς πολλάκις, τελευτώντων τῶν ἐπισκόπων, ἀνακύπτειν θορύβους, ἀνηγεμονεύτων ὄντων τῶν ἐν αὐταῖς κληρικῶν τε καὶ λαϊκῶν, καὶ τὴν ἐκκλησιαστικὴν τάξιν συγχεόντων. Ὅπηρ οὐδὲ τὴν ὑμετέραν λέληθεν ἁγιότητα, μάλιστα τῶν Ἐφεσίων ἕνεκεν, πλεονάκις ὑμῶν διενοχληθέντων. Ἐβεβαιώσαμεν δὲ καὶ τὴν τῶν ρν᾽ ἁγίων πατέρων, τῶν ἐν Κωνσταντινουπόλει συναθροισθέντων ἐπὶ τοῦ τῆς εὐσεβοῦς μνήμης τοῦ μεγάλου Θεοδοσίου, κανόνα τὸν διαγορεύοντα, μετὰ τὸν ὑμέτερον ἁγιώτατον καὶ Ἀποστολικὸν θρόνον, τὰ πρεσβεῖα τὸν Κωνσταντινουπόλεως ἔχειν, δεύτερον τεταγμένον· πεπεισμένοι, ὡς τῆς ἀποστολικῆς παρ᾽ ὑμῖν κρατοῦσης ἀκτῖνος, καὶ ἐπὶ τὴν ἐν Κωνσταντινουπόλει ἐκκλησίαν, συνήθως κηδόμενοι, πόλλακις ταύτην ἡπλώσατε, διὰ τὸ ἄφθονον ὑπάρχειν ὑμῖν τὴν τῶν οἰκείων ἀγαθῶν πρὸς τοὺς γνησίους μετάδοσιν. Ἅπερ τοίνυν ὡρίσαμεν πρὸς ἀναίρεσιν μὲν πάσης συγχύσεως, βεβαίωσιν δὲ τῆς ἐκκλησιαστικῆς εὐταξίας, ταῦτα ὡς οἰκεῖά τε καὶ φίλα, καὶ πρὸς εὐκοσμίαν ἁρμόδια, περιπτύξασθαι καταξίωσον, ἀγιώτατε καὶ μακαριώτατε πάτερ. Οἱ γὰρ τὸν τόπον τῆς ὑμετέρας ἁγιότητος ἐπέχοντες ὁσιώτατοι ἐπίσκοποι Πασχασῖνος καὶ λουκήνσιος, καὶ σὺν αὐτοῖς θεοφιλέστατος πρεσβύτερος Βονιφάτιος, τοῖς οὕτω τυπωθεῖσι σφοδρῶς ἀντειπεῖν ἐπειράθησαν, πάντως ἀπὸ τῆς ὑμετέρας ἄρξασθαι καὶ τοῦτο τὸ καλὸν προνοίας βουλόμενοι, ἵνα καθάπερ τῆς πίστεως, οὕτω καὶ τῆς εὐταξίας ὑμῖν λογισθῇ τὸ κατόρθωμα. Ἡμεῖς γὰρ θεραπεύοντες τούς τε εὐσεβεστάτους καὶ φιλοχρίστους βασιλέας ἐπὶ τούτῳ ἡδομένους, τήν τε λαμπρὰν σύγκλητον, καὶ πᾶσαν, ὡς εἰπεῖν, τὴν βασιλεύασαν, εὔκαιρον ἐνομίσαμεν τὴν ἐπ᾽ αὐτῇ παρὰ τῆς οἰκουμένης συνόδου βεβαίωσιν τῆς τιμῆς· καὶ ὡς ἐκ τῆς σῆς ὁσιὸτητος ταύτην ἐναρχθεῖσαν, δι᾽ ὧν ἀεὶ θάλπειν ἐσπούδακας, θαῤῥήσαντες ἐκυρώσαμεν, εἰδότες ὡς πᾶν παρὰ τῶν τέκνων γινόμενον κατόρθωμα εἰς τοὺς οἰκειουμένους πατέρας ἀνατρέχει· παρακαλοῦμεν τοίνυν, τίμησον καὶ ταῖς σαῖς ψήφοις τὴν κρίσιν, καὶ ὥσπερ ἡμεῖς τῇ κεφαλῇ τὴν ἐν τοῖς καλοῖς συμφωνίαν εἰσενηνόχαμεν, οὕτω καὶ κορυφὴ τοῖς παισὶν ἀναπληρώσοι τὸ πρέπον. Οὕτω γὰρ καὶ βασιλεῖς εὐσεβεῖς θεραπευθήσονται, οἱ τὴν τῆς σῆς ὁσιότητος, ὡς νόμον, βεβαιώσαντες κρίσιν, καὶ Κωνσταντινουπόλεως θρόνος τὴν ἀμοιβὴν ἀποδέξεται, πᾶσαν ἀεἰ σπουδὴν πρὸς τὴν τῆς εὐσεβείας ὑμῖν ἐκπληρώσας ὑπόθεσιν, καὶ τῷ ζήλῳ συνάψας ἑαυτὸν ὑμῖν πρὸς ὁμόνοιαν. Ἵνα δὲ γνῶτε, ὡς οὐδὲν πρὸς χάριν πρὸς ἀπέχθειαν πεποιήκαμεν, ἀλλ᾽ ὡς θείῳ κυβερνώμενοι νεύματι, πᾶσαν ὑμῖν τῶν πεπραγμένων τὴν δύναμιν ἐγνωρίσαμεν εἰς σύστασιν ἡμετέραν καὶ τῶν παρ᾽ ἡμῶν πεπραγμένων βεβαίωσίν τε καὶ συγκατάθεσιν.

There is an English translation here on the subscription version of the site.

CAP. IV. — Indicamus vero quia et altera quaedam pro rerum ipsarum ordinata quiete, et propter ecclesiasticorum statutorum definivimus firmitatem, scientes quia et vestra sanctitas addiscens et probatura et confirmatura est eadem. Eam namque consuetudinem, quae ex longo jam tempore permansit, quam habuit Constantinopolitanorum sancta Dei Ecclesia ad ordinandum metropolitanos provinciarum tam Asianae quam Ponticae vel Thraciae; et nunc synodali decreto firmavimus, non tantum sedi aliquid Constantinoplitanae praestantes, quantum metropolitanis urbibus quietem congruam providentes, eo quod frequenter episcopis vitam finientibus multae turbae nascuntur, absque rectore clericis ac populis remanentibus, qui per easdem sunt civitates, et ecclesiasticum confundentibus ordinem: quod nec vestram latuit sanctitatem, maxime propter Ephesios, unde quidam vobis saepius importuni fuerunt. Confirmavimus autem et centum quinquaginta sanctorum Patrum, qui in Constantinopoli congregati sunt, regulam sub piae memoriae majore Theodosio, quae praecepit, post vestram sanctissimam et apostolicam sedem, honorem habere Constantinopolitanam (quae secunda est ordinata), confidentes quia lucente apud vos apostolico radio, et usque ad Constantinopolitanorum Ecclesiam, consuete gubernando parentes, hunc saepius expandetis, eo quod absque invidia consueveritis vestrorum bonorum participatione ditare domesticos. Quae igitur definivimus ad interemptionem quidem totius confusionis, confirmationem vero ecclesiasticae ordinationis, haec sicut propria et amica, et ad decorem convenientissima, dignare complecti, sanctissime et beatissime pater. Qui enim locum vestrae sanctitatis obtinent sanctissimi episcopi Paschasinus et Lucentius, et qui cum eis est reverendissimus presbyter Bonifacius, his ita constitutis vehementer resistere tentaverunt, procul dubio a vestra providentia inchoari et hoc bonum volentes: ut sicut fidei, sic bonae ordinationis vobis deputetur effectus. Nos enim curantes tam piissimos et Christi amicos imperatores, qui super hoc delectantur, quam clarissimum senatum, et totam, sicut dicere convenit, imperii civitatem, opportunum credidimus esse honoris ejus confirmationem ab universali concilio celebrari, et velut haec a tua sanctitate fuerint inchoata, eo quod fovere semper studeas, roboravimus, praesumentes, dum noverimus quia quidquid rectitudinis a filiis fit, ad patres recurrit, facientes hoc proprium sibi. Rogamus igitur, et tuis decretis nostrum honora judicium; et sicut nos capiti in bonis adjecimus consonantiam, sic et summitas tua filiis quod decet adimpleat. Sic enim et pii principes complacebunt, qui tamquam legem tuae sanctitatis judicium firmaverunt, et Constantinopolitana sedes suscipiet praemium, quae omne semper studium vobis ad causam pietatis explevit, et semetipsam vobis ad concordiam eodem zelo conjunxit. Ut autem cognoscatis quia nihil cuilibet donando per gratiam fecimus, aut per inimicitias adversando, sed ut nutu gubernati divino, omnem vobis gestorum vim insinuavimus, ad comprobationem nostrae sinceritatis, et ad eorum quae a nobis gesta sunt firmitatem et consonantiam.