AUGUSTINE ON WAR - Page 2 of 4

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

Contra Faustum Manichaeum, 22. 69 - 76
Latin text from Migne, PL, vol. 42, Cols. 444 - 449

An English translation of this text, placed alongside the Latin text, can be found on the subscription version of the site.
A large number of complete Latin texts (all those in Migne) and translations of Augustine (where available online) can also be accessed through the website and seen alongside each other.

Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. If there are problems with the Perseus website click here for a version of the page with a locally based morphology* and lexicon.)

 

       « Previous part of text  -  Next part of text »

LXXI. Quid ergo jam de exspoliatis Aegyptiis Faustus objicit, nesciens quid loquatur? Quod faciendo Moyses usque adeo non peccavit, ut non faciendo peccaret. Deus enim jusserat (Exod. III, 21, 22; XI, 2, et XII, 35, 36), qui utique novit non solum secundum facta, verum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque, vel per quem perpeti debeat. Carnalis itaque adhuc ille populus erat, et rerum terrenarum cupiditate occupatus: Aegyptii vero sacrilegi et iniqui; nam et auro illo, hoc est, Dei creatura male utentes ad Creatoris injuriam, suis idolis serviebant, et homines peregrinos labore gratuito injuste ac vehementer afflixerant. Digni ergo erant et isti quibus talia juberentur, et illi qui talia paterentur: et forte secundum suas voluntates et cogitationes Hebraei magis permissi sunt facere ista, quam jussi; sed eis Deus permissionem suam per famulum suum Moysen innotescere voluit, quando mandavit ut diceret. Fieri autem potest ut sint aliae causae occultissimae, cur hoc illi populo divinitus dictum sit: sed divinis imperiis cedendum obtemperando, non resistendum est disputando. Apostolus dixit: Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34)? Sive ergo ista sit causa, quam dixi, sive alia quaelibet in secreta et abdita dispositione Dei lateat, cur hoc per Moysen illi populo dixerit, ut ab Aegyptiis sibi commodanda peterent quae auferrent; hoc tamen confirmo, nec frustra nec inique dictum esse, nec licuisse Moysen aliter quam Deus dixerat facere, ut penes Dominum esset consilium jubendi, penes famulum autem obsequium peragendi.

LXXII. Sed Deus, inquit, verus et bonus nullo modo talia jussisse credendus est. Imo vero talia recte non jubet, nisi Deus verus et bonus, qui et solus novit quid cuique jubendum sit, et solus neminem quidquam incongruum perpeti sinit. Caeterum ista imperita et falsa bonitas cordis humani contradicat et Christo, ne Deo bono jubente impii mali aliquid patiantur, cum dicturus est Angelis: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum. Qui tamen hoc ipsum inopportune facere volentes servos prohibuit, dicens: Ne forte, cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum (Matth. XIII, 30, 29). Ita solus Deus verus et bonus novit quid, quando, quibus, per quos fieri aliquid vel jubeat vel permittat. Poterat etiam ista humana, non bonitas, sed plane vanitas eidem Domino contradicere, cum desiderio noxio daemones in porcos ire volentes petentesque permisit (Id. VIII, 31, 32): praesertim quia Manichaei non solum porcos, verum etiam minuta et abjecta animalia, hominum animas habere crediderunt. Qua vanitate improbata et abjecta, illud tamen constat, Dominum nostrum Jesum Christum Dei unicum Filium, ac per hoc Deum verum et bonum, mortem pecorum alienorum, perniciem qualiumcumque animantium, et grave damnum hominum, desiderio daemonum concessisse. Quis autem dementissimus dixerit quod eos ab hominibus non potuisset excludere, etiamsi eorum noxiae voluntati nec porcorum exitium praestare voluisset? Porro si spirituum damnatorum et igni aeterno jam destinatorum, quamvis saeva et iniqua cupiditas, a Creatore atque ordinatore omnium naturarum, occulto quidem, sed ubique justo moderamine, in id quo se inclinaverat, relaxata est; quid absurdum est, si Aegyptii ab Hebraeis, homines inique dominantes ab hominibus liberis, quorum etiam mercedis pro eorum tam duris et injustis laboribus fuerant debitores, rebus terrenis, quibus etiam ritu sacrilego in injuriam Creatoris utebantur, privari meruerunt? Quod tamen si Moyses sua sponte jussisset, aut hoc Hebraei sua sponte fecissent, profecto pecassent: quanquam illi, non quidem hoc faciendo, quod vel jusserat vel permiserat Deus, sed tamen talia fortasse cupiendo peccaverunt. Quod autem hoc facere divina dispensatione permissi sunt, illius judicio justo bonoque permissi sunt, qui novit et poenis vel coercere improbos, vel erudire subjectos; et praecepta validiora dare sanioribus, et quosdam medicinales gradus infirmioribus ordinare. Moyses vero nec cupiditatis arguendus est in illis rebus desideratis, nec contumaciae in divinis imperiis quibuscumque contemptis.

                « Previous part of text  -  Next part of text »