1. De
Trinitate
quomodo
inquirendum.
Trinitatem
certe
quaerimus,
non
quamlibet,
sed
illam
Trinitatem
quae
Deus
est,
verusque
ac
summus
et
solus
Deus.
Exspecta
ergo,
quisquis
haec
audis:
adhuc
enim
quaerimus,
et
talia
quaerentem
nemo
juste
reprehendit;
si
tamen
in
fide
firmissimus
quaerat,
quod
aut
nosse
aut
eloqui
difficillimum
est.
Affirmantem
vero
cito
justeque
reprehendit,
quisquis
melius
vel
videt
vel
docet.
Quaerite,
inquit,
Deum,
et
vivet
anima
vestra
(Psal. LXVIII, 33).
Et
ne
quisquam
se
tanquam
apprehendisse
temere
gaudeat:
Quaerite,
inquit,
faciem
ejus
semper
(Psal. CIV, 4).
Et
Apostolus:
Si
quis
se,
inquit,
putat
aliquid
scire,
nondum
scit
quemadmodum
scire
oporteat.
Quisquis
autem
diligit
Deum,
hic
cognitus
est
ab
illo
(I Cor. VIII, 2, 3).
Nec
sic
quidem
dixit,
Cognovit
illum;
quae
periculosa
praesumptio
est:
sed,
cognitus
est
ab
illo.
Sic
et
alibi
cum
dixisset,
Nunc
autem
cognoscentes
Deum;
statim
corrigens,
imo
cogniti,
inquit,
a
Deo
(Galat. IV, 9);
maximeque
illo
loco,
Fratres,
inquit,
ego
me
ipsum
non
arbitror
apprehendisse:
unum
autem,
quae
retro
oblitus,
in
ea
quae
ante
sunt
extentus,
secundum
intentionem
sequor
ad
palmam
supernae
vocationis
Dei
in
Christo
Jesu.
Quotquot
ergo
perfecti,
hoc
sapiamus
(Philipp. III, 13,15).
Perfectionem
in
hac
vita
dicit,
non
aliud
quam
ea
quae
retro
sunt
oblivisci,
et
in
ea
quae
ante
sunt
extendi
secundum
intentionem.
Tutissima
est
enim
quaerentis
intentio,
donec
apprehendatur
illud
quo
tendimus
et
quo
extendimur.
Sed
ea
recta
intentio
est,
quae
proficiscitur
a
fide.
Certa
enim
fides
utcumque
inchoat
cognitionem:
cognitio
vero
certa
non
perficietur,
nisi
post
hanc
vitam,
cum
videbimus
facie
ad
faciem
(I Cor. XIII, 12).
Hoc
ergo
sapiamus,
ut
noverimus
tutiorem
esse
affectum
vera
quaerendi,
quam
incognita
pro
cognitis
praesumendi.
Sic
ergo
quaeramus
tanquam
inventuri:
et
sic
inveniamus,
tanquam
quaesituri.
Cum
enim
consummaverit
homo,
tunc
incipit (Eccli. XVIII, 6).
De
credendis
nulla
infidelitate
dubitemus,
de
intelligendis
nulla
temeritate
affirmemus:
in
illis
auctoritas
tenenda
est,
in
his
veritas
exquirenda.
Quod
ergo
ad
istam
quaestionem
attinet,
credamus
Patrem
et
Filium
et
Spiritum
sanctum
esse
unum
Deum,
universae
creaturae
conditorem
atque
rectorem:
nec
Patrem
esse
Filium,
nec
Spiritum
sanctum
vel
Patrem
esse
vel
Filium;
sed
Trinitatem
relatarum
ad
invicem
personarum,
et
unitatem
aequalis
essentiae.
Hoc
autem
quaeramus
intelligere,
ab
eo
ipso
quem
intelligere
volumus,
auxilium
precantes,
et
quantum
tribuit
quod
intelligimus
explicare
tanta
cura
et
sollicitudine
pietatis
cupientes,
ut
etiam
si
aliquid
aliud
pro
alio
dicimus,
nihil
tamen
indignum
dicamus.
Ut
si
quid,
verbi
gratia,
de
Patre
dicimus,
quod
Patri
proprie
non
conveniat,
aut
Filio
conveniat,
aut
Spiritui
sancto,
aut
ipsi
Trinitati:
et
si
quid
de
Filio,
quod
Filio
proprie
non
congruat,
saltem
congruat
Patri,
aut
Spiritui
sancto,
aut
Trinitati:
item
si
quid
de
Spiritu
sancto,
quod
proprietatem
Spiritus
sancti
non
deceat,
non
tamen
alienum
sit
a
Patre
aut
a
Filio,
aut
ab
uno
Deo
ipsa
Trinitate.
Veluti
nunc
cupimus
videre
utrum
illa
excellentissima
charitas
proprie
Spiritus
sanctus
sit:
quod
si
non
est,
aut
Pater
est
charitas,
aut
Filius,
aut
ipsa
Trinitas;
quoniam
resistere
non
possumus
certissimae
fidei,
et
validissimae
auctoritati
Scripturae
dicentis,
Deus
charitas
est (I Joan. IV, 16):
non
tamen
debemus
deviare
sacrilego
errore,
ut
aliquid
de
Trinitate
dicamus
quod
non
Creatori,
sed
creaturae
potius
conveniat,
aut
inani
cogitatione
fingatur. |