|
|
|
AUGUSTINE ON THE RELATION OF THE OLD AND THE NEW TESTAMENTS |
|
Subscription
Version of Text |
|
$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students). |
|
Printable Version of Text |
|
De Utilitate Credendi (On The Profit of Believing), 3. 9 Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site; 2) more recent scholarly work on the original language texts.
|
|
9. Hic igitur illi homines nimium mali, dum frustrare Legem conantur, eas Scripturas approbare nos cogunt. Attendunt enim quod dictum est, in servitute esse eos qui sub Lege sunt, et id ultimum prae caeteris ventilant: Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini; a gratia excidistis (Galat. V, 4). Nos haec omnia vera esse concedimus, nec illam legem necessariam esse dicimus, nisi eis quibus est adhuc utilis servitus: ideoque utiliter esse latam, quod homines qui revocari a peccatis ratione non poterant, tali lege coercendi erant, poenarum scilicet istarum quae videri abstultis possunt, minis atque terroribus; a quibus gratia Christi cum liberat, non legem illam damnat, sed aliquando nos obtemperare suae charitati, non servire timori Legis, invitat. Ipsa est gratia, id est, beneficium quod non intelligunt sibi venisse divinitus, qui adhuc esse cupiunt sub vinculis Legis. Quos merito Paulus objurgat tanquam infideles, quia a servitute, cui certo tempore justissima Dei dispositione subjecti erant, jam per Dominum nostrum Jesum se liberatos esse non credunt. Hinc est illud ejusdem apostoli: Lex enim paedagogus noster erat in Christo (Galat. III, 24). Ille igitur paedagogum dedit hominibus quem timerent, qui magistrum postea quem diligerent. In quibus tamen Legis praeceptis atque mandatis, quibus nunc Christianos uti fas non est, quale vel sabbatum est, vel circumcisio, vel sacrificia, et si quid hujusmodi est, tanta mysteria continentur, ut omnis pius intelligat nihil esse perniciosius, quam quidquid ibi est accipi ad litteram, id est, ad verbum; nihil autem salubrius, quam spiritu revelari. Inde est: Littera occidit, spiritus autem vivificat. Inde est: Idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet, quod non revelatur, quoniam in Christo evacuatur. Evacuatur namque in Christo, non Vetus Testamentum, sed velamen ejus; ut per Christum intelligatur, et quasi denudetur, quod sine Christo obscurum atque adopertum est. Statim quippe idem apostolus subjicit: Cum autem transieris ad Christum, auferetur velamen (II Cor. III, 6, 14, 16). Non enim ait, Auferetur Lex; aut, Testamentum Vetus. Non igitur per Domini gratiam, tanquam inutilia ibi tegerentur, ablata sunt; sed tegmen potius, quo utilia tegebantur. Hoc modo agitur cum iis qui studiose ac pie, non turbide atque improbe, Scripturarum illarum sensum requirunt, demonstranturque sedulo et ordo rerum, et causae factorum atque dictorum, et Veteris Testamenti ad Novum tanta congruentia, ut apex nullus, qui non consonet, relinquatur; et figurarum tanta secreta, ut omnia quae interpretando eruuntur, miseros esse cogant fateri, qui haec volunt ante condemnare, quam discere. |
|---|