AUGUSTINE ON THE EPISCOPATE

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

City of God, 19. 19
Latin text from Migne, PL, Vol. 41, Col. 647
An English translation of this text, placed alongside the Latin text, can be found on the subscription version of the site.
A large number of complete Latin texts (all those in Migne) and translations of Augustine (where available online) can also be accessed through the website and seen alongside each other.

Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. Click here for a version of this page which is linked to the Perseus website morphology and lexicon.)

 

In actione vero non amandus est honor in hac vita, sive potentia; quoniam omnia vana sub sole: sed opus ipsum, quod per eumdem honorem vel potentiam fit, si recte atque utiliter fit, id est, ut valeat ad eam salutem subditorum, quae secundum Deum est; unde jam superius disputavimus. Propter quod ait Apostolus, Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat (I Tim. III, 1). Exponere voluit quid sit episcopatus; quia nomen est operis, non honoris. Graecum est enim, atque inde ductum vocabulum, quod ille qui praeficitur, eis quibus praeficitur superintendit, curam eorum scilicet gerens:  ἐπί  quippe, Super; σκοπός vero, Intentio est: ergo ἐπισκοπεῖν, si velimus, latine Superintendere possumus dicere; ut intelligat non se esse episcopum, qui praeesse dilexerit, non prodesse. Itaque a studio cognoscendae veritatis nemo prohibetur, quod ad laudabile pertinet otium: locus vero superior, sine quo regi populus non potest, etsi ita teneatur atque administretur ut decet, tamen indecenter appetitur. Quamobrem otium sanctum quaerit charitas veritatis: negotium justum suscipit necessitas charitatis. Quam sarcinam si nullus imponit, percipiendae atque intuendae vacandum est veritati: si autem imponitur, suscipienda est propter charitatis necessitatem: sed nec sic omni modo veritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa suavitas, et opprimat ista necessitas.