AUGUSTINE - NATURE AND GRACE

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

De Natura et Gratia, 3 - 6
Latin text from Migne, PL, Vol. 44, Col. 249
An English translation of this text, placed alongside the Latin text, can be found on the subscription version of the site.
A large number of complete Latin texts (all those in Migne) and translations of Augustine (where available online) can also be accessed through the website and seen alongside each other.

Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site;  2) more recent scholarly work on the original language texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. If there are problems with the Perseus website click here for a version of the page with a locally based morphology* and lexicon.)

 

CAPUT III. — 3. Natura sana condita, peccato est postea corrupta. Natura quippe hominis primitus inculpata et sine ullo vitio creata est: natura vero ista hominis, qua unusquisque ex Adam nascitur, jam medico indiget, quia sana non est. Omnia quidem bona, quae habet in formatione, vita, sensibus, mente, a summo Deo habet creatore et artifice suo. Vitium vero, quod ista naturalia bona contenebrat et infirmat, ut illuminatione et curatione opus habeat, non ab inculpabili artifice contractum est; sed ex originali peccato, quod commissum est libero arbitrio. Ac per hoc natura poenalis ad vindictam justissimam pertinet. Si enim jam sumus in Christo nova creatura (II Cor. V, 17), tamen eramus natura filii irae, sicut et caeteri: Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui delictis, convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvi facti (Ephes. II, 3-5).

CAPUT IV. — 4. Gratia gratuita. Haec autem Christi gratia, sine qua nec infantes, nec aetate grandes salvi fieri possunt, non meritis redditur, sed gratis datur; propter quod et gratia nominatur. Justificati, inquit, gratis per sanguinem ipsius. Unde ii qui non per illam liberantur, sive quia audire nondum potuerunt, sive quia obedire noluerunt, sive etiam cum per aetatem audire non possent, lavacrum regenerationis quod accipere possent, per quod salvi fierent, non acceperunt, juste utique damnantur: quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter traxerunt, vel quod malis moribus addiderunt. Omnes enim peccaverunt, sive in Adam, sive in se ipsis, et egent gloria Dei.

CAPUT V. — 5. Justitiae erat damnari omnes. Universa igitur massa poenas debet: et si omnibus debitum damnationis supplicium redderetur, non injuste procul dubio redderetur. Qui ergo inde per gratiam liberantur, non vasa meritorum suorum, sed vasa misericordiae nominantur (Rom. IX, 23). Cujus misericordiae, nisi illius qui Christum Jesum misit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I, 15), quos praescivit, et praedestinavit, et vocavit, et justificavit, et glorificavit (Rom. VIII, 29, 30)? Quis igitur usque adeo dementissime insaniat, ut non agat ineffabiles gratias misericordiae quos voluit liberantis, qui recte nullo modo posset culpare justitiam universos omnino damnantis?

CAPUT VI. — 6.  Pelagianorum ingenia fortissima et celerima. Hoc si secundum Scripturas sapiamus; non cogimur contra christianam gratiam disputare, et ea dicere quibus demonstrare conemur, naturam humanam neque in parvulis medico indigere quia sana est, et in majoribus sibi ipsam ad justitiam, si velit, posse sufficere. Acute quippe videntur haec dici, sed in sapientia verbi, qua evacuatur crux Christi (I Cor. I, 17). Non est ista desursum sapientia descendens (Jacobi III, 15). Nolo quod sequitur dicere, ne amicis nostris quorum fortissima et celerrima ingenia non in perversum, sed in directum currere volumus, facere existimemur injuriam.