|
|
|
AUGUSTINE, CONTRA FAUSTUM, ch. 14 - Page 2 of 2 |
|
Subscription
Version of Text |
|
$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students). |
|
Printable Version of Text |
|
Contra Faustum Manichaeum, 14
An English translation of this text, placed alongside the Latin text (with dictionary lookup links), can be found on the subscription version of the site.
Click here for information about: 1) the public domain texts used on this site; 2) more recent scholarly work on the original language texts.
(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. If there are problems with the Perseus website click here for a version of the page with a locally based morphology* and lexicon.)
|
|
CAPUT VII |
|---|
|
Qui autem ex veritate evangelica fidelis est, intelligit tam non esse contumeliam Christi ex ore Moysi, cum eum dixit maledictum, non ex divinitate majestatis suae, sed ex conditione poenae nostrae, ex qua in ligno suspensus est; quam non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum negant carnem habuisse mortalem, in qua veram mortem pateretur: quia ex illo prophetico maledicto laus intelligitur humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen objicitur falsitatis. Si ergo negas maledictum, nega mortuum: si negas mortuum, non jam contra Moysen, sed contra Apostolos dimicas. Si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri sine peccato nostro. Jam vero ubi audis poenam peccati, aut ex benedictione crede venientem, aut ex maledictione: si ex benedictione venit poena peccati, opta esse semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede per divinae sententiae justitiam ex maledictione venisse. Confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis, quem confiteris mortuum esse pro nobis; nec aliud significare voluisse Moysen, cum diceret, Maledictus omnis qui in ligno pependerit; nisi, Mortalis omnis et moriens omnis qui in ligno pependerit. Poterat enim dicere, Maledictus omnis mortalis; aut, Maledictus omnis moriens: sed hoc est quod asserit Propheta, quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram, et futuros haereticos qui dicerent, Pependit quidem in ligno, sed specie quadam, non ut vere moreretur. Clamando ergo, Maledictus, nihil aliud clamavit, nisi quia vere mortuus, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse suscepit, de illo maledicto venientem quo dictum est, Si tetigeritis, morte moriemini (Gen. II, 17). Ad hoc pertinet et serpens ille in ligno suspensus, quo significaretur non falsam mortem Christum finxisse, sed illam veram in ligno passionis suae suspendisse, in quam serpens ille hominem male suadendo dejecit. Quam veram mortem nolunt isti conspicere: et ideo non sanantur a veneno serpentis, sicut in eremo quicumque illum attenderent sanabantur (Num. XXI, 9). |
|
CAPUT VIII |
|
Itaque fatemur ab imperitis dici, aliud esse affigi ligno, aliud in ligno pendere. Sic enim quidam putant solvendam esse istam quaestionem, ut Judam dicant a Moyse maledictum qui laqueo se suspendit; quasi primo noverint utrum ex ligno an ex lapide se ille suspenderit. Sed verum est, quod et Faustus commemoravit, Apostolum non sinere aliud intelligere, quam de Christo esse praedictum. Sed talis imperitia nonnullorum Catholicorum, venatio Manichaeorum est. Tales enim solent insectari, tales suis fallaciis irretire: tales in eos cecideramus, tales haeseramus; tales, non viribus nostris, sed Dei misericordia eruti sumus. |
|
CAPUT IX |
|
Quae autem divina Moyses lacessivit, sicut Faustus criminatur dicens, quod humanorum nulli unquam divinorumque pepercerit? Dixit enim, et abiit: nihil sategit probare, nihil curavit ostendere. Nos autem scimus Moysen omnia vere divina pie laudasse, et pro sui temporis congruentia suaeque dispensationis gratia, juste humana rexisse. Exigant isti ut hoc doceam, cum et ipsi docere conati fuerint quod Faustus objicit, caute quidem, ut erat acutus, sed ob hoc incautus, quia suo acumine se perimebat. Felix enim cor acutum ad veritatem, infelix contra veritatem. Non dixit, hominum nulli unquam deorumque pepercerit, sed, humanorum, inquit, et divinorum. Si enim diceret eum Deo non pepercisse, facile convinceretur falsae criminationis; cum Moyses inveniretur ubique honorare ac praedicare Deum verum, qui fecit coelum et terram. Si autem diceret, nulli deorum pepercisse, proderet se Christianis illos deos colere, a quibus adorandis Moyses prohibet: atque ita sub alas Catholicae matris pullis fugientibus non congregaret quae non peperit. Ut ergo insidias tenderet parvulis, dixit divinorum nulli pepercisse Moysen, quo possent neque Christiani, aperto deorum cultu, fugere impietatem istorum nimis abhorrentem a religione Christiana, et Pagani eis favere adversum nos, qui Moysen scirent contra idola et contra deos Gentium, quae sunt daemonia, multa vera et digna dixisse. |
|
CAPUT X |
|
Quod si istis displicet, aperte se fateantur idolorum vel daemoniorum esse cultores: quod quidem ignoranter essent, eo ipso solo quod essent haeretici. De talibus enim dixit Apostolus: Quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum (I Tim. IV, 1, 2). Qui enim nisi daemones, quibus est amica fallacia, istis persuaderent quod Christus fallaciter passus, fallaciter mortuus sit, fallaciter cicatrices ostenderit; id est, non vere passus, nec vere mortuus sit, nec illae verae fuerint ex veris vulneribus cicatrices? Quae sunt evidentiores doctrinae mendaciloquorum daemoniorum, quam istae quibus persuadetur Filium Dei, id est ipsam veritatem, esse mendacem? Sed isti in doctrina sua habent et apertam, non quidem daemoniorum, sed tamen creaturae culturam, quam damnat Apostolus, dicens: Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25). |
|
CAPUT XI |
|
Proinde isti in phantasmatibus fabularum suarum idola et daemonia nescientes colunt: in sole autem et luna noverunt se servire creaturae; et quod putant se etiam Creatori servire, multum falluntur: phantasmati enim suo serviunt, Creatori autem nullo modo serviunt, quando ea negant Deum creasse, quae aperte Apostolus ad Dei creaturam pertinere demonstrat, dicens, cum de cibis et carnibus ageret, Omnis enim creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 4). Videte quid sit sana doctrina, quam non ferentes vos ad fabulas convertistis. Quomodo Apostolus et creaturam Dei laudat, et ei tamen cultum religionis exhiberi vetat: sic et Moyses (qui vobis videtur nulli divinorum pepercisse, non ob aliud suspicor, nisi quia solem et lunam vetuit adorari [Deut. XVII, 3], ad quorum circuitum vos per omnes angulos vertitis, ut eos adoretis) solem et lunam vera laude laudavit, cum eos factos a Deo, et in coelesti ordine ad peragenda sua opera collocatos, sicut est, ita narravit: Solem in potestatem diei, lunam in potestatem noctis (Gen. I, 16, et Psal. CXXXV, 8, 9). Falsis autem vestris laudibus sol et luna non gaudent. Diabolus novit falsa laude gaudere, praevaricatrix creatura. Potestates vero coelorum, quae peccato non lapsae sunt, artificem suum in se laudari volunt: quarum illa vera laus est, qua Creatori illarum non fit injuria. Fit autem cum dicitur quod partes ejus sunt, aut membra ejus, aut aliquid substantiae ipsius. Ille enim perfectus, et nullius indigens, et nusquam defluens, neque discissus, neque per loca distentus, apud se totus incommutabilis, sibique sufficiens, se ipso beatus, propter abundantiam bonitatis per Verbum suum dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Proinde si terrestria corpora, de quibus loquebatur Apostolus cum cibum nullum immundum diceret, bona sunt, quia omnis creatura Dei bona est; quanto magis coelestia, in quibus excellunt sol et luna! cum ipse Apostolus dicat, Corpora coelestia et corpora terrestria; sed alia est coelestium gloria, alia terrestrium (I Cor. XV, 40). |
|
CAPUT XII |
|
Non
ergo
conviciatur
Moyses
soli
et
lunae,
cum
eos
vetat
adorari;
sed
eos
laudat
tanquam
creaturam
coelestem:
Deum
autem
laudat
tanquam
creatorem
coelestium
et
terrestrium;
nec
vult
offendi
Deum,
cum
illi
pro
illo
adorantur,
qui
propter
illum
et
ex
illo
laudantur. |
|
CAPUT XIII |
|
Quod autem invidus continentiae vel virginitati Fausto Moyses visus est, quia dixit, Maledictus omnis qui non suscitaverit semen in Israel (Deut. XXV, 7); legant Isaiam clamantem, Haec dicit Dominus spadonibus omnibus: Qui observaverint praecepta mea, et elegerint quae ego volo, et custodierint testamentum meum; dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum et filiarum: nomen aeternum dabo illis, et non deerit illis (Isai. LVI, 4, 5). Aut si contrarium putant Isaiam Moysi, hic eis placeat, si ille displicet; non est parum adversus istos. Nobis enim sufficit scire unum Deum locutum et per Moysen et per Isaiam: et maledictum esse omnem qui non suscitaverit semen in Israel, sive tunc, cum populo secundum carnem propagando etiam carnalis prolis operatio in conjugali castitate ad officium civicum pertinebat; sive nunc, ne quisquam spiritualiter natus, putet sibi debere sufficere, nec instet dominicis lucris, quibus quisque pro modulo suo praedicando Christum, debet generare christianos. Ita illa divina sententia tempora utriusque Testamenti mira brevitate complectitur, Maledictus omnis qui non suscitaverit semen in Israel. |