TERTULLIAN - CHRISTIANS AND LOYALTY TO THE EMPEROR Page 1 of 2

 

Subscription Version of Text
With translation,
more background info & notes

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

Apologeticus pro Christianis (Apology),  29 - 33

Latin text from Migne PL, Vol. 1, Cols. 0439 ff.

An English translation of this text, placed alongside the Latin text, can be found on the subscription version of the site.

A complete version of the Latin text of this work (at tertullian.org) and an English translation (with a facility for viewing it alongside) can be accessed through the website along with a very large number of other complete texts.

 

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. If there are problems with the Perseus website click here for a version of the page with a locally based morphology* and lexicon.)

 

                Next page »

XXIX. Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatori vel cuilibet homini impertiri possunt, et ita nos crimini addicite. Si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique (quod in conscientia vestra est) mortui vivos tuentur: jam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur , quae, opinor Caesarum milites excubiis suis salva praestant. Puto autem, hae ipsae materiae de metallis Caesarum veniunt, et tota templa de nutu Caesaris constant. Multi denique dii habuerunt Caesarem iratum. Facit ad caussam, si et propitium, cum illis aliquid aut liberalitatis aut privilegii, confert. Ita qui sunt in Caesaris potestate, cujus et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate, ut eam praestare posse videantur, quam facilius ipsi a Caesare consequuntur ? Ideo ergo committimus in majestatem imperatorum, quia illos non subjicimus rebus suis; quia non ludimus de officio salutis eorum, qui eam non putamus in manibus esse plumbatis. Sed vos religiosi, qui eam quaeritis ubi non est, petitis a quibus dari non potest, praeterito eo in cujus est potestate. Insuper eos debellatis, qui eam sciunt petere, qui etiam possint impetrare, dum sciunt petere.

XXX. Nos enim pro salute imperatorum Deum invocamus aeternum, Deum verum, Deum vivum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter caeteros malunt. Sciunt, quis illis dederit imperium; sciunt, qua homines, quis et animam; sentiunt, eum Deum esse solum, in cujus solius potestate sunt, a quo sunt secundi, post quem primi, ante omnes et super omnes deos. Quidni ? cum super omnes homines, qui utique vivunt et mortuis antistant. Recogitant, quousque vires imperii sui valeant, et ita Deum intelligunt; adversus quem valere non possunt, per eum valere se cognoscunt. Coelum denique debellet imperator, coelum captivum triumpho suo invehat, coelo mittat excubias, coelo vectigalia imponat. Non potest; ideo magnus est, quia coelo minor est. Illius enim est ipse, cujus et coelum est et omnis creatura. Inde est imperator, unde est et homo antequam imperator; inde potestas illi, unde et spiritus. Illuc suspicientes Christiani manibus expansis quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus. Precantes sumus omnes semper pro omnibus imperatoribus, vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, et quaecumque hominis et Caesaris vota sunt. Haec ab alio orare non possum, quam a quo scio me consecuturum, quoniam et ipse est qui solus praestat, et ego sum cui impetrare debetur, famulus ejus, qui eum solum observo, qui propter disciplinam ejus occidor, qui ei offero opimam et majorem hostiam, quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam. Non grana thuris unius assis, Arabicae arboris lacrymas nec duas meri guttas, nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam: ut mirer, cum hostiae probantur penes vos a vitiosissimis sacerdotibus, cur praecordia potius victimarum, quam ipsorum sacrificantium examinentur. Sic itaque nos ad deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes lambant, gladii guttura detruncent, bestiae insiliant; paratus est ad omne supplicium ipse habitus orantis Christiani. Hoc agite, boni praesides, extorquete animam Deo supplicantem pro Imperatore. Hic erit crimen, ubi veritas est Dei et devotio.

             Next page »